De inspiratione sacrae scripturae
p. 291
In parte 1, art. 1 exponit nomina Sacrae Scripturae. „Libros divinos et sacros, sacras litteras, Scripturam Sacram, aut presse Scripturas, Testamentum Vetus et Novum, nudoque verbo Biblia sancti Patres dixerunt. Nempe divinum est, quod Deum auctorem habet. Non enim voluntate humana allata est doctrina his libris comprehensa, sed Spiritu Sancto inspirante locuti sunt sancti Dei homines. . . . Biblia isthaec a synagoga primum, tum ab ecclesia ecclesiaequae Patribus probata atque ad nos transmissa libri canonici vocantur, quod in sacrorum librorum ordinem, in catalogum digesti sunt, qui latinis, graeco vocabulo usis, κανόν dicitur. . . . Itaque etsi repugnare nolimus iis, qui arbitrantur canonicos libros ideo esse appellatos, quod fidei et morum regulam exhibeant, tamen verius iudicio nostro canonici nuncupantur, quia in sacrorum librorum catalogum collati sunt, quem prisci canonem dixerunt.“ Sequitur brevis expositio historiae canonis.
Art. 4 imprimis a priore suadet Deum curasse, ut doctrina a se revelata scripto consignaretur, dein ex indole sacrorum librorum ostendere studet eos ad Deum auctorem referendos esse, et infidelium obiectiones refutat.
295. Art. 5 inspirationis conceptum accuratius explicat. „Prima veniat in medium quaestio: verbane singula Spiritus Sanctus in sacri scriptoris mente atque ore posuerit. Verum illud primum rem considerantibus occurrit: inutile omnino esse ac supervacaneum sacri scriptoris naturali facultati verborum inventionem atque elocutionem non relinquere, ut veritatem, dignitatem atque infallibilitatem Scripturarum tueamur, cuius defensioni satis consultum est, si, quae scripta sunt, ea in scriptoris animum Deus indiderit aut excitaverit atque ei adstiterit, ut apta verba sumeret, incongrua relinqueret. Ad quid igitur verba singula Spiritus Sanctus inspiraverit, qui, ut in necessariis numquam deest, ita in superfluis non redundat? Praeterea stili atque orationis varietas, qua scriptores usi sunt, ostendit, ni fallimur, Deum verborum auctorem non esse. . . . Scimus quidem Spiritum Sanctum se cuiusque scriptoris ingenio attemperasse atque usum intrumento, cuiusmodi illud esset, agresti interdum et inculto. Id vero maximo argumento est permisisse Spiritum Sanctum unicuique, quem vellet, in dicendo ordinem sequi et verba seligere. Quid, ineruditane atque inelegantia verba Spiritus Sanctus in animo scriptoris insereret, quae ex inculto et agresti fundo sponte nascebantur? Cur eandem rem tractans alia aliis verbis dictavit, quamquam alter non esset altero doctior, atque eidem Moysi interdum diversa? . . . Haec demonstrant voces et scribendi tenorem a Spiritu Sancto dictante sacros viros non accepisse. Revera Scriptura Sacra ipsa et traditio id unum nos credere de sacrorum librorum inspiratione iubent, nempe scriptorem a Spiritu Sancto directum atque afflatum ea scripsisse, quae Deus voluit scribi, scribendo falli non potuisse, res omnes ad argumentum pertinentes singulari ope divina animo occurrisse, nihil omnino falsitatis habentes, gubernante Deo, mandatas litteris, ob id divinam auctoritatem in sacros libros dimanasse. At vero verba quoque singula instillari debuisse ad rei dignitatem tuendam, necesse non est ut credamus, cum res, non iisdem vocabulis explicata, ipsa eadem esse possit et sit.“ Idem probat ex apographis et versionibus et ex apostolorum praedicandi modo. „Cum igitur nulla necessitas sit ad defendendam auctoritatem Scripturarum evocandi quoque e caelo vocabula, non infitiemur ea pro cuiusque scriptoris facultate exprompta. Erunt autem et illa divina prorsus, si