De inspiratione sacrae scripturae
p. 292
mentem scriptoris Spiritus Sanctus regens nullum passus sit ineptum verbum excidere, quemadmodum hac de causa Dei Spiritus, eius mentem totam suo lumine opplens, tuendam et regendam sumpsit.“
296. „Hinc ad alteram quaestiunculam progredientibus nobis videtur et in sacri scriptoris facultate relictum, notionibus antea a se perceptis uti, quibus tamen et ipse pariter Spiritus uteretur dirigens atque ab omni labe opiniones praeconceptas purgans, si forte quam contraxissent. Haec sententia superiorem consequitur. Nam neque divinus Spiritus, scriptores inspirans, extorquet ab animis cognitiones rerum, quibus iam imbuti erant, neque necesse est nunc rursus in eorum animos ingeri, quod illi visu, quod auditu, quod collatione rationis cognoverant. Cur ergo Spiritus Dei iam ingestum ingerat?“ Citatur Lc 1, 2, Io 19, 35. „Nihil autem est in hac re tam perspicuum, quam eum auctorem, qui ex veterum monumentis, annalibus, tabulis libros Regum et Paralipomenon confecit, non a divina manifestatione, sed ab exemplaribus ob oculos positis sententias sumpsisse. Quidni et prophetae et prophetarum maximus, Moyses, multa scripserint, quin ea dictaret Deus? Prophetae enim historias narrant et documenta tradunt vitae bene instituendae, quae omnia iam habebant comperta, priusquam manum ad scribendum admoverent. Moyses Aegyptum multis malis affecerat, populum illinc eduxerat, mare traiecerat sicco pede, legem in monte Sina a Deo acceperat, deserto oberraverat. Eguitne Dei revelatione ulla vir et ingenio et prudentia et constantia clarissimus, ut, quorum ipsemet pars magna et auctor fuerat, litteris mandaret? Iussit equidem Deus Moysen ea libris complecti, adfuit scribenti, memoria effuere non est passus, nihil permisit inopportuni calamo elabi. Nempe haec sunt, quae Deus agit in scriptore, cum ille suscipit quidpiam scribere antea exploratum.
„Itaque quaerenti ac disputanti de sacrorum librorum et rerum scriptarum inspiratione respondemus nitide inspiratos quidem, sed primum oportere, ut inter nos conveniat et accurate declaretur, quid sonet verbum inspiratio, et quae vis subiecta ei voci sit. Nam si inspirationis nomine intellegit novam quandam patefactionem rei prius non perceptae neque animo insitae, certum est historias et moralia praecepta plerumque sine huiusmodi inspiratione fuisse scriptis tradita. Immo etiam futura atque occultiora, quae olim Deus prophetas docuerat, priusquam calamum sumerent, non fuerunt sic inspirata scribenti, sed tantummodo quae tum manifestabantur, cum scribebant.“ Reliqua prius revelata, postea scripta sunt. Ergo revelatio non est de conceptu inspirationis ad scribendum.
„Inspiratio igitur in re nostra dicendu est singularis ea Spiritus Sancti ad scribendum impulsio, directio ac praesentia, mentem animumque scriptoris gubernans, quae errare non sinit efficitque, ut scribat, quae velit Deus. Duo autem, ne cui ulla in re errare uspiam contingat, necessaria sunt: alterum ita recta esse voluntate, ut, cum firmiter constituerit verum sequi, nequeat velle miscere veris, quae falsa cognoverit; alterum eius mentem adeo illustrari, ut ne cui falso assentiri possit neve umquam captiosa probabilitate falli, ratus verum esse, quod abesset a vero. Horum utrumque in scriptoribus sacris Spiritus Dei praestitit, nimirum effecit, ut voluntate firma, constante, perpetua essent dicendi veri nec umquam verum desererent; simulque in animum lumen intulit ac diffudit plenissimum, quo perceptam antea doctrinam veram esse certo cognoscerent neque inter scribendum labi, errare, decipi