De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 293

inconsiderate, ne verbo quidem, possent. Ipsemet etiam induxit, excitavit, movit, ut, de quo argumento scripserunt, scriberent, adstitit scribentibus, numquam recessit nec permisit aliter scribi, quam vellet ipse, praesentiaque sua totum scriptum omni errore et fallacia purissimum sibi vindicavit. . . . Haec tamen Spiritus Sancti praesentia non efficit, quin sacrorum librorum auctores operam multam interdum ac diligentiam conferant, sive ad sententias inveniendas, sive ad conquirenda verba, quae sint rei describendae aptiora.“ 2 Mach 2, 27 sqq.

297. „Numquam tamen in eorum errorem labemur, quod erat tertio loco dicendum, qui iniuriam sacris litteris faciunt, arbitrati nonnulla ex parvis saltem, ut ipsi inquiunt, et ad salutem nostram non spectantibus humano tantum spiritu humanaque industria aut prophetas aut apostolos scripsisse, destitutos ea singulari Dei praesentia, sine qua intellegi nequit librum esse divinum.“ Probatur ex 2 Tim 3, 16 et 2 Petr 1, 21, et ex auctoritate SS. Patrum. Tota Scripturae auctoritas labefactatur, si in minimis errores in ea admittantur, praesertim cum limites certi inter parva et magna assignari nequeant.

Multi quidem volunt etiam verba omnia et singula in Scripturis esse inspirata, cum tota Scriptura inspirata sit, et SS. Patres singula verba ut a Spiritu Sancto dicta efferant, et dignitas Scripturae hoc postulare videatur, ut Scriptura a conciliorum definitionibus distinguatur.

„Proferuntur ista cum magno apparatu, sed ex positis principiis sine magno negotio diluuntur. . . . Divinus afilatus atque inspiratio potest consistere, etiamsi Deus nec verba nec sententias nova virtute suppeditet. . . . Nempe si adsit Spiritus Sanctus scribenti, quem primum excitavit, ut scriberet, opportune suggerat, quae scribi velit, si forte eum memoria deficeret, illustret mentem eo lumine, quod omnem vitiosam ignorantiam depellat atque inconsiderantiam tollat, ea vi confirmet, qua fidelia, simplicia, constantia scribantur, arcana, sublimia, ignota obiciat animo, nullam Scripturae partem vacuam tutela sua relinquat, erunt profecto libri Deo inspirante conscripti, quamquam sermo et sententiae plerumque ab hominis ingenio, memoria, studio, consideratione, diligentia proficiscantur.“

Quod vero SS. Patres adeo efferunt dignitatem singulorum verborum (ceteroqui graecorum vel latinorum, quae Spiritus Sanctus non dictavit), id solum probat, quod scriptores sacri fuerunt instrumenta Spiritus Sancti nec quidquam inutile scripserunt, non vero quod singula verba materialia iis indidit. „Neque desinit esse Dei verbum illud proprio ingenio a sacris scriptoribus inventum. Nam etsi a mente humana profectum sit, auctoritatem tamen ab humana mente non habet, sed a Spiritu Sancto motore atque auctore. . . . Ipse verba probavit, ipsius iussu consignata sunt litteris, ipsius nomine, ipsius auctoritate sunt edita. Sunt ergo divina et tota usquequaque divina, quoniam in Scripturarum verbis voluntas ac dignitas auctoris et iubentis spectatur, non sonus aut scriptio. . . .

„Multum quoque adhuc intererit inter Scripturas sanctas et conciliorum decreta. Nemo dixit hactenus Patribus in concilium convocatis eo praesidii genere Deum adesse, quo omnium mentem et moveat et regat, omnes clarissima luce collustrat, vel minimam falsitatis nubeculam discutiente, impediat, ne ullo verbi errore labantur, suggerat, si uspiam eos memoria forte effugerit, totam eorum orationem fide sua tueatur ac sibi ipsi tributam velit et