De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 294

dicat. . . . Scripturas divinas ab initio tradiderunt prophetae et apostoli ex divini Spiritus instinctu ut fundamenta et regulas tam religionis totius quam veritatis cuiuslibet certissimas; nam id potissimum canonicorum librorum ratio postulat. Definitiones vero suas ecclesia ut explicationes et declarationes edit veritatis illius, a canonicorum librorum auctoribus, ab apostolis promulgatae. Ergo verbalis inspiratio non requiritur, ut sit maior dignitas Scripturae quam conciliorum.

298. Ex altera vero parte nullo modo admittenda est eorum sententia, qui in Scriptura „volunt res fidei et morum tantummodo Spiritus Sancti praesidio tutas ab errore et fallacia, ceteras vero suo ingenio a piis quidem et prudentibus viris, sed errori obnoxiis admixtas. Quare aiunt finem Scripturarum esse institutionem nostram de religionis rebus, non autem de philosophicis neque de humanis, quae sine detrimento ignorantur; haec igitur fulta non sunt Spiritus Sancti patrocinio.“

Verumtamen ex hoc ipso, quod „Scriptura religionem nos edocet [dicendum est:] igitur congruenter ab omni falsitate omnino vacat, quoniam ex falso quodam interposito Scriptura omnis in suspicionem et dubitationem veniret. Increduli enim in historicis rebus manifestum errorem deprehendentes, eum quoque ad fidei et morum doctrinam manasse arbitrarentur vel saltem de illarum rerum gestarum veritate dubitarent, quibus tamquam basi doctrina nititur, atque ita divinarum omnium et admirabilium rerum fundamentis subductis illae etiam nutarent... Perniciosissime ergo errat et firmam Dei verbo assensionem tollit, qui vel minimo cuiuscumque generis peccato lapsos esse scribendo auctores sacros suspicetur... Ad instruendam muniendamque ecclesiam editae sunt a prophetis, ab apostolis Scripturae, quae omnia bene vivendi recteque faciendi consilia traderent ... quae ut divinae omnino susciperentur. Quanto ergo magis necesse fuit scriptis ex Dei munimine nullum errorem, falsitatem nullam admisceri, reliquis veritatibus exitiosam.“

Error vero nullus est, quod scriptores sacri de rebus naturalibus usitato hominum modo loquuntur. „Nam Spiritus Sanctus revelatione singulari de his rebus scriptorem non docuit, sed permisit usitate loqui, ut homines solent, qui sane a communi loquendi ratione non recedunt neque tamen mentiuntur, quidquid de lunae magnitudine et solis vel terrae constitutione aut motu sentiant.“

Apostoli poterant ex inspiratione Spiritus Sancti etiam mandata vel consilia ab ipsis data conscribere, poterant suos affectus exprimere. Nam notandum est „Deum, apostolis adstantem, ex eorum animis naturales affectiones et motus non detraxisse; cum igitur humani sensus sint et rectae naturae consentientes, quos apostolus exprimit, cur ad eosdem promendos excitare non potuit Deus aut saltem praesentia sua confirmare, quos apostolus protulit?“

Art. 6 ostendit Scripturam Sacram adhuc inter nos existere. Nam „parum profecissemus huius nostri operis prosecutione, nisi ostenderetur, quod olim divino beneficio datum est, Scripturarum volumen integrum, sincerum, incorruptum ad nos devenisse“. Sed ista missa faciamus.

299. Hac Marchini expositione patet illam inspirationis doctrinam, quam communiorem diximus, usque ad finem saeculi XVIII perseverasse,