De inspiratione sacrae scripturae
p. 16
norma, secundum quam 24 (22) tantum libri in canonem recepti sint. Respondet Movers: „Omnes libri, qui de rebus divinis, de vita recte instituenda, de Iudaeorum historia, singulari numinis providentia ordinata, ad institutionem pietatisque exercitationem conscripti erant, divinitus inspirati credebantur.“ Sed obstat, quod aderant libri de his rebus agentes, qui e canone excludebantur, ut Psalmi Salomonis, Liber Henoch, Liber Iubilaeorum etc. Obstat etiam, quod numerus librorum sacrorum prorsus determinatus inculcatur. Si Ruth cum libro Iudicum, Lamentationes cum prophetia Ieremiae iunguntur, sunt libri 22, sin separatim ponuntur, sunt libri 24. Hic alter numerus paulatim praevalebat. Unde illud praeceptum: „Fili, cave, ne plus quam 24 libros Scripturae habeas; nam qui plus quam 24 libros introducit, confusionem in domum infert.“ Quidam censent omnes libros magnae antiquitatis a. Iudaeis habitos esse sacros. At hoc eatenus tantum verum est, quatenus Iudaeis persuasum erat post certam aetatem munus propheticum exstinctum esse et libros posteriores non iam ex inspiratione Spiritus Sancti prodiisse, sed a viris sapientibus scriptos esse. Ut liber sit canonicus, auctorem eius prophetam esse oportet . Soli libri a prophetis scripti in publica liturgia legebantur; qui vero ad hunc usum non admittebantur, eo ipso erant extra canonem. Ceterum exemplar prototypum librorum inspiratorum erat Thora. Unde si viris illis, qui cultui dirigendo praepositi erant, dubitatio proponebatur, utrum liber aliquis esset inspiratus necne, praecipua quaestio erat, num in libro idem spiritus vigeret, quo Thora animatur. Plerumque haec quaestio soluta censebatur eo ipso, quod liber ex traditione in usu liturgico adhibebatur, et solum fere agebatur de removendis difficultatibus, quae contra traditionem ortae erant .
Cum vero maxime Iudaei alexandrini specialem indolem librorum canonicorum explicare studuerint, horum expositiones videamus.
ART. II.
DE IUDAEIS HELLENISTIS.
12. Iam pluribus saeculis ante Christum multi Iudaei ex Palaestina in Aegyptum inferiorem migraverant ibique varias colonias fundaverant. In urbe praecipue Alexandria cum Graecis simul viventes eorum doctrinas adamare coeperant et propria sua dogmata cum pla-
Movers, Loci quidam historiae canonis Veteris Testamenti illustrati, Vratislaviae 1842, 17.
Hamburger, Realencyclopädie für Bibel und Talmud II 116. Cf. Fürst, Der Kanon des Alten Testamentes 96.
Dicta talmudica de hac re vide in The Jewish Encyclopedia III 147 sq.
Weber, Jüdische Theologie 82 sq. Conferri etiam potest W. Bousset, Die Religion des Judentums im neutestamentlichen Zeitalter, Berlin 1908, 120 sqq., qui tamen more rationalistico saepe suas opiniones pro factis venditat.