De inspiratione sacrae scripturae
p. 295
immo magis magisque omni ex parte excultam esse. Resurrexit quoque ipsa cum resurgente theologia scholastico saeculo XVIII. Sed ne eadem repetamus, sufficiat hic paucos alios nominasse, qui hanc rem eadem ratione tractarunt, quod substantiam saltem doctrinae attinet, etsi in accidentalibus quibusdam non plane inter se consentiant. Praesto igitur sunt iis, qui plura videre cupiunt: Kilber in Theologia Wirceburgensi I; Liebermann, Institutiones theologicae II; Denzinger, Vier Bücher von der religiösen Erkenntnis II 150 sqq; Patrizi, Commentatio de divinis Scripturis; Ubaldi, Introductio in Sacram Scripturam II 14 sqq, qui tractatui dogmatico brevem conspectum historicum quaestionis de inspiratione praemitit; Scheeben, Handbuch der katholischen Dogmatik I, l. 1, n. 214 sqq; Kaulen, Geschichte der Vulgata 23 sqq, plures alii. Nostra autem aetate quidam contra hanc doctrinam, quae diu communissima fere facta erat, pugnare coeperunt, maxime sub ea forma, qua Cardinalis Franzelin eam exhibebat. Unde de hac re nonnulla dicenda sunt.
Art. V.
DISPUTATIO DE CONCEPTU INSPIRATIONIS NOSTRA AETATE ORTA.
300. Et theologis catholicis, quis saeculo XIX de inspiratione scripserunt, maximam auctoritatem apud plurimos nactus est Cardinalis Franzelin, eiusque modus hanc doctrinam exponendi universaliter fere approbabatur.
Opus huc pertinens est „Tractatus de divina Traditione et Scriptura“, in quo Tractatus de Scriptura (in ed. 3, Romae 1882) incipit a pagina 316 et extenditur usque ad paginam 584, ita ut sit vera monographia quam vocant de Scriptura Sacra dogmatice considerata. Respiciendum nobis est maxime caput primum, quo exsistentia Scripturae inspiratae probatur, et notio inspirationis explicatur. Hoc caput complectitur quattuor theses, quarum prima ostenditur temporibus Christi et antea exstitisse collectionem librorum, qui aequali modo divinae auctoritatis credebantur.
Thesi secunda (p. 329 sqq) explicatur libros Scripturae auctoritatis divinae esse eo, „quod sunt libri Dei et Deus est librorum auctor per suam supernaturalem actionem in conscriptores humanos, quae usu ecclesiastico, ex ipsis Scripturis derivato, inspiratio dicitur“. Itaque etsi liber aliquis ratione materiae vel etiam ratione assistentiae divinae avertentis omne erroris periculum dici possit divinus, tamen „liber divinus est sensu strictiori ratione scriptionis, quae sit efficienter a Deo per hominem, in quem operetur ad scribendum et in scribendo ita, ut Deus ipse princeps auctor libri sensu proprio censeri debeat“. Sic status quaestionis est clare definitus: Quomodo Deus per hominem scribere potest librum ita, ut Deus vere sit auctor principalis libri? Nam Deum esse vere auctorem Sacrae Scripturae saepe a conciliis