De inspiratione sacrae scripturae
p. 296
definitum est; concilia autem hoc dixerunt, quia ex fide iudaica, quam Christus et apostoli approbarunt, sacri scriptores scripserunt ex charismate prophetico, i. e. ut os Dei, quatenus Deus locutus est per eos, ipsi vero in Deo locuti sunt. Scriptura vocatur θεόπνευστος, eo quod „scriptio prophetica sit ex supernaturali Dei instinctu ita, ut liber vi ipsius charismatis, sub quo scriptus est, contineat verbum Dei scriptum, atque adeo Deus per hominem a se inspiratum ad scribendum sit auctor libri“. Illustratur et confirmatur hoc multis testimoniis antiquitatis christianae, quibus Sacrae Scripturae dicuntur per Spiritum Sanctum conscriptae, vel Spiritus Sanctus dicitur conscriptor earum, similiaque alia, unde colligitur „quod Deus est princeps auctor librorum, homines vero sunt instrumenta Dei ad librorum scriptionem“.
301. His suppositis iam amplius declaratur notio inspirationis per analysim formulae dogmaticae: Deus est auctor librorum Sacrae Scripturae, „simul collatis eiusdem doctrinae declarationibus, quae in christianae antiquitatis monumentis continentur“ (Thes. 3, p. 342 sqq).
„Inspiratio ad scribendos sacros libros constitisse videtur in charismate gratis dato illustrationis et motionis, quo veritates, quas Deus per Scripturam ecclesiae tradere voluit, mens hominum inspiratorum conciperet ad scribendum, et voluntas ferretur ad eas omnes et solas scripto consignandas, sicque elevatus homo tamquam causa instrumentalis sub actione Dei causae principalis consilium divinum exsequeretur infallibili veracitate.“ Vox auctoris multas quidem habet significationes, sed „auctor libri ratam et fixam habet significationem specificam“. Quia autem hic agitur de auctore, qui scripsit per alios, quaeritur, quomodo Deus in homines egisse censendus sit, ut vi huius actionis ipse recte auctor principalis vocari possit. Auctor autem libri est is et is solus, qui res scribendas mente et voluntate sua comprehendit et efficit, ut scribantur. Ergo quia mediante mente et voluntate humana scripsit Deus, ipse censendus est effecisse, ut homines easdem res, quas ipse, mente et voluntate ad scribendum conciperent. Poterant quidem scriptores humani res scribendas iam aliunde nosse, poterant quoque eas studio et industria conquirere, quia ad hoc, ut quis sit auctor libri per alterum, necesse non est, ipse huic alteri res scribendas primum revelet. Ergo neque divina revelatio, in quantum est occultorum revelatio et novarum idearum suppeditatio, necessaria est ad hoc, ut Deus per hominem auctor alicuius libri sit, sed satis est supernaturali operatione efficere, „ut homo veritates ipsas aliunde sibi cognitas mente et voluntate concipiat ad eas scripto consignandas“. Ita enim Deus et res scribendas determinavit, et ut scriberentur effecit. Unde quia hac ratione fit divina veritatis propositio, omnis inspiratio ad scribendum est etiam revelatio latiore sensu accepta.
Sic igitur Deus se habet quoad res scribendas. Has res seu veritates, quas auctor libro suo proponere intendit, Franzelin vocat partem formalem libri, a qua distinguit partem materialem, i. e. maxime verba et dictionem, quatenus haec possunt esse talia vel alia intactis manentibus iis, quae auctor intendit per se. Ergo dummodo Deus efficiat, ut homines omnia et sola scribant, quae ipse scribenda per se intendit, est vere auctor libri, etsi materialia libri sint „ab auctore per se non