De inspiratione sacrae scripturae
p. 297
intenta, signa, inquam, et reliqua, quae diximus partem materialem libri, dummodo haec apta sint ad sensum ab auctore intentum exprimendum“.
Ergo si inspiratio intellegitur stricte dicta seu ea, qua Deus per homines ad homines intenta sua sive voce sive scripto exprimit, seu qua veritates credendas proponit, sic inspiratio non extenditur ad partem materialem. Extenditur vero omnino, si voce inspirationis comprehenditur omnis supernaturalis actio, quae ad conficiendum librum pertinet. Nam cum veritates ipsae sine signis scribi non possint, „cum ipsa inspiratione cohaereat necesse est seu in ea includatur talis operatio divina, ut homo scribens non solum actu eligat, sed etiam infallibiliter eligat signa apta ad res et sententias inspiratas vere et sincere exprimendas atque adeo in signorum aliorumque, quae ad partem materialem pertinent, apta electione reddatur infallibilis“. Ergo ut sit infallibiliter consequens Scripturam esse verbum Dei, requiritur assistentia divina, sacris scriptoribus praestita, qua „in conceptibus inspiratis vere et sincere exprimendis essent prorsus infallibiles“, non autem requiritur, ut Deus etiam ibi, ubi signa mere materialiter se habent ad sensa recta exprimenda, signa omnia in individuo determinaverit et suppeditaverit. Potius nisi ob specialem rationem ostenditur aliud admittendum esse, censendus est Deus „permisse, ut homines divinis sensis iam collustrati et ad ea scribenda supernaturaliter moti, secundum diversam singulorum indolem et eruditionem ipsi sub divina assistentia reperirent et seligerent idearum inspiratarum signa“.
Hoc ita esse probatur argumentis positivis tum ex testimoniis Patrum tum ex ipsa indole Scripturae. Patrum vero nonnullorum doctrina, qua extollitur singulorum apicum in Scriptura significatio, „tantummodo demonstrat ideas et sententias esse a Deo inspiratas in ordine ad scribendum, hisque exprimendis nulla signa, quibus aliud significatur, quam Deus voluit, sed ubique signa idonea fuisse adhibita sub assistentia Spiritus Sancti, non autem significat singula vocabula eodem modo ut sensa esse inspirata“.... Quod autem sacri scriptores loquuntur de labore suo et excusant dicendi genus, haec „ostendunt quidem homines inspiratos non mortua sed viventia et rationalia fuisse instrumenta, qui et ipsi aliquid agerent, non tamen ostendunt divinam inspirationem iis defuisse.... Sic igitur intellegi potest, quod Deus ad inspirationem idearum et sententiarum, quas Scriptura consignari et ita tamquam verbum suum ecclesiae proponi voluit, quandoque uteretur etiam instrumentis externis, suppeditando hominibus inspirandis documenta, testes, propriam rerum scribendarum inspectionem et naturalem cognitionem, quibus cum adiumentis suam internam illustrationem intellectus et motionem voluntatis coniungeret atque efficeret, ut ea omnia et sola mente conciperent et complecterentur voluntate ad scribendum, quae ipse suo consilio comprehendit per Scripturam ecclesiae communicanda“.
Quia Sacra Scriptura destinata est, ut sit regula fidei, Deus publica revelatione eius inspirationem testari debuit. Quia autem revelatio publica post mortem apostolorum cessavit, non iam potest fieri inspiratio, qua verbum Dei publice proponatur, „licet etiam in praesenti oeconomia non absolute repugnet inspiratio ad scriptionem aliquam privatam“. Talis liber distingueretur a Scriptura Sacra, sicut revelatio privata a revelatione catholica.