De inspiratione sacrae scripturae
p. 298
Thesi quarta reicitur explicatio conceptus inspirationis per meram assistentiam et subsequentem approbationem. Thesi quinta ostenditur inefficacia esse argumenta interna ad demonstrandam inspirationem librorum sacrorum. Thesi sexta probatur necessitas testimonii divini de facto inspirationis. Thesi septima arguitur sola traditione integrum hoc testimonium divinum servatum esse. Thesi octava reprobantur principia, quibus Protestantes utuntur ad definiendum canonem. Thesibus nona usque ad septimam decimam exhibetur inquisitio in historiam canonis. Thesibus duodevicesima et undevicesima agitur de authentia versionum, maxime Vulgatae.
Tandem additur (p. 564 sqq) appendix, qua refutatur opinio recentis cuiusdam scriptoris censentis in libris sacris solas res religiosas esse inspiratas, in rebus vero profanis et quae cum religione nullo modo cohaereant, scriptores sibi relictos fuisse et errare potuisse, etsi rarissime erraverint. Sed quia ad hanc quaestionem postea redundum erit, nihil hic de eadem addendum videtur.
302. Iam quod attinet illam quaestionem, num in libris inspiratis omnia sint revelata, et num inspiratio ad ipsa quoque verba extendatur, Kleutgen monet non esse obliviscendum vocem inspirationis. ut ad sacros libros refertur, interdum latius sumi, prout et impulsum et lumen et assistentiam et approbationem comprehendat; interdum vero artius, prout significet solum impulsum et fortasse etiam lumen, distinguatur autem ab assistentia et approbatione. Revelatione Deus aliquid per se ipsum manifestat, sive illud fuit ante occultum sive iam notum. Assistentia Deus in seligendis rebus et verbis scriptorem dirigit, ne erret. Approbatione cum auctoritate declaratur librum esse divinitus inspiratum.
Inspiratio, „si proprio et vulgari sensu accipitur, significat aliquid tum a revelatione tum ab assistentia distinctum, illum scilicet impulsum divinum, quo fit, ut homo non tam ex propria deliberatione quam ex instinctu divino agat vel loquatur.“ Ergo si de solis conceptibus agitur, „Deus hominem ad loquendum excitare potest, nulla re nova revelata; potest impellere nec tamen impulsum dirigere, ne erret, sed multa eius prudentiae et arbitrio permittere. Itaque sicut revelatio sine assistentia et haec vicissim sine illa, ita inspiratio sine utraque esse potest. Verumtamen non ita solet contingere, siquidem Deus, cum hominem insolito modo ad aliquid impellit, lumen quoque singulare infundere consuevit, nova revelans vel certe alias nota collustrans. Quodsi, quae homo ita divinitus motus eloquitur vel scribit, publicae fidei regula esse debeant, Deus illi non potest non sic assistere, ut ab omni errore protegat.“ Iam si quis vult omnia simul, quae in libris sacris concurrunt: antecedentem impulsum, concomitantem assistentiam, consequentem confirmationem, nomine inspirationis significare, hic modus loquendi fortasse tolerari potest, quia „ea omnia, quae unius vocabuli inspirationis significatione complectuntur, in re ipsa coniuncta sunt. Ii tamen contra ius et normam lo-