De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 299

quendi faciunt, qui vel assistentiam vel confirmationem per se solam inspirationem appellant. Nam in inspiratione semper est lumen supernaturale, etsi non semper nova revelans, semper est impulsus supernaturalis ad scribendum, semper est assistentia, errorem praecavens tam in rebus quam in verbis. „Quare si libri integri cum omnibus suis partibus pro sacris et canonicis suscipiendi, pro sacris et canonicis autem habendi sunt, quia Deum habent auctorem, Deum denique habent auctorem, quia Spiritu Sancto inspirante conscripti sunt, consequitur profecto libros canonicos cum omnibus suis partibus divinitus inspiratos esse. Quamobrem dici non potest, ut aliquid sit Scriptura Sacra, necessarium non esse res et verba singula a Spiritu Sancto inspirata esse. Totam enim Scripturam Sacram cum omnibus suis partibus inspiratam esse, extra omnem controversiam est. Hoc solum quaeritur, quid inspirationis nomine significetur; et siquidem inspiratio plura complectatur, num omnia in omni Scripturae parte admitti debeant“, e. g. num in omni parte non sensus tantum, sed etiam materialia signa ad specialem impulsum Spiritus Sancti reducenda sint, an solum sub assistentia eius scripta.

„Quo sane efficitur, ut inspiratio eiusmodi putanda sit divina in homine operatio, qua Deus constituatur libri causa principalis, homo vero causa subiecta et velut instrumentum.“ Sed quia homo ut instrumentum rationale ea, quae scribenda sunt, iam ante inspirationem scire potest, „iure inferimus Deum vere dici posse causam primariam et auctorem libri, etiamsi cum impulsu divino non semper lumen, quod scribenda revelet, sed aliquando solum assistentia, quae scribentem dirigit, coniuncta sit. Non tamen concludi potest etiam solam assistentiam sine instinctu divino, aut vicissim divinum instinctum sine assistentia sufficere“, cum per solam assistentiam Deus non fiat auctor, per solum autem impulsum sine assistentia non excludatur omnis error. Libri vero Scripturae et origine divini et auxilio Dei infallibiles sunt. „Non igitur communis illa motio, qua iusti ad bona opera excitantur, neque communis assistentia, qua ad ea sine errore absolvenda iuvantur, sed singularis quaedam et motio et assistentia requiritur. Quod si quis quaerit, qua re singularis haec motio et assistentia a communi discernatur, existimo... discrimen potissimum repetendum esse ex illo summae pietatis consilio, quo Deus statuit huiusmodi scripto sermonem ad homines habere iisque fidei et morum normam per semetipsum tradere.“

303. Quantopere theologi catholici laboraverint ad explicandum diligenter et subtiliter conceptum inspirationis, vidimus. Sed, ut ait Dr Franciscus Schmid, integrum „librum, in quo omnia, quae circa inspirationem auctoritatemque Bibliorum scitu digna videntur, accurate, plene debitoque ordine exposita legantur, hucusque nullum reperimus. Immo nonnulla, quae in hac re theologum catholicum merito habent sollicitum, nullibi cum iusta diligentia exposita invenire potuimus“. Quare negotium talem librum conscribendi, sane non mediocre, in se suscepit et ad communem satisfactionem feliciter complevit . Totum

Kleutgen apud Schneemann, Controv. de gratia 473 sqq.

De inspirationis Bibliorum vi et ratione, Brixinae 1885.