De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 300

opus (422 paginarum in 8 ) absolvitur septem libris, quorum primus continet positivam doctrinam ecclesiae; secundus explicat, quomodo Scripturae inspiratio concipienda sit; tertius inquirit, quo sensu singula inspirata sint ac divina; quartus agit de nexu inspirationis cum sensu mystico; quintus de nexu inspirationis cum multiplici sensu litterali; sextus de limitibus inspirationis; septimus investigat, quomodo liber inspiratus esse cognoscatur.

304. In libro primo ante omnia ostenditur secundum doctrinam positivam in Scriptura et documentis ecclesiasticis contentam non posse Scripturae ullum inesse errorem, sed omnes Scripturae assertiones Dei testimonio inniti et divina auctoritate pollere. Ratio est, quia Scriptura Spiritu Sancto inspirante conscripta Deum habet auctorem principalem, qui scriptoribus humanis ut instrumentis usus est. Non tamen Deus est unicus auctor, quia non immediate miraculoso modo libros confecit, sed per homines scripsit. Ut autem per homines scribens vere sit auctor, non sufficit assistentia praecavens errorem, neque approbatio subsequens, neque utraque simul, „quia neutra libro tribuere potest praerogativam divinae originis“ (p. 51). Necessarius igitur est positivus influxus Dei in hominem, quo fiat, ut ea, quae Deus mente et voluntate scribenda concepit, et ipse homo scribenda concipiat et recte exsequatur. Tum liber ut divinus hominibus tradendus est. „Argumentum, quod intrinsecum et principale est, desumitur ex eo, quod Deus vere auctor est sacrorum librorum... Scribere librum seu fieri auctorem alicuius libri in ultima analysi aliud non dicit quam per scripta ad lectores loqui, seu ea, quae quis mente cogitat, scriptis proponere, ut, qui legunt, quid ipse sentiat, ex litteris eius cognoscere possint“ (p. 69). Atqui si Deus suo influxu non determinaret omnia scribenda, non ipse haec omnia loqueretur; ergo neque ipse esset auctor totius libri. Haec valent de influxu Dei in intellectum hagiographi. Sed quia hagiographus debet ut instrumentum Dei agere, requiritur etiam, ut non suo marte scribat, sed nomine Dei; consequenter necessarius etiam est influxus divinus in voluntatem humanam, et mediante voluntate in vires exsecutivas (p. 89 sqq). Hic influxus neque alienationem sensum neque suspensionem libertatis aut usus rationis secum fert (p. 97).

Maxima igitur est differentia inter librum inspiratum et definitiones ecclesiae; nam liber inspiratus est infallibilis in omnibus, quae asserit, est fons revelationis primitivus, ultra assistentiam divinam requirit positivum influxum Dei charismaticum, nomine Dei conscriptus et ut liber Dei ecclesiae traditus est, etiam quoad formam elocutionis specialem Dei assistentiam supponit; haec autem omnia de ecclesiae definitionibus non valent. Ceterum etiam in scriptore inspirato „labor et vigiliae auctoris veram libri inspirationem non impediunt“ (p. 111).

305. Hanc doctrinam et methodum exponendi inspirationem eandem esse atque Cardinalis Franzelin per se patet. Sed Dr Schmid hac generali doctrina supposita dein accuratius inquirit, quomodo haec principia ad varios Scripturae textus applicanda sint, in quibus modus ea recte applicandi non est plane simplex.

„Inveniuntur enim in Scriptura loci quam plurimi, ubi non ipse scriptor hagiographus loquitur, sed loquuntur aliae diversissimi generis personae. Iam-