De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 301

vero non semper primo aspectu est liquidum, quid de huiusmodi sermonibus iudicandum sit. Insuper ipse etiam auctor sacer in decursu sui operis hinc inde ut merus homo et non ut Dei nuntius loqui aut agere videtur. Id maxime in iis locis cernitur, ubi auctor humanos animi sui affectus exprimit“ (p. 116 sq). Iam si aliae personae loquentes inducuntur, generale principium hoc est: Scriptura, nisi aliud quid diserte addit, solum testatur illas personas haec et haec dixisse; quae vero auctoritas verbis earum conveniat, diuidicandum est ex auctoritate, quam ipsae personae loquentes habent. Itaque si loquuntur ut legati Dei, fides, quae earum verbis habenda est, respondet auctoritati Dei per has personas loquentis. Si inferiore auctoritate pollent, inferiorem fidem merentur (p. 120 sq). Haec tamen non semper ex sola persona loquente, sed saepe etiam ex actuali eius statu et circumstantiis sermonis dignoscenda sunt, quia potest e. g. hic et nunc vere prophetare, qui ceteroqui non est verus propheta (Balaam); et testimonium martyris ex ipsa circumstantia martyrii magnam auctoritatem nanciscitur (mater Machabaeorum). Si ipsa Scriptura approbationem vel improbationem dictorum vel factorum adiungit, iudicium divinum habemus; quae approbatio vel improbatio interdum ex variis indiciis colligi potest (p. 134 sq). Quando hagiographi quasi ex sua persona loquuntur, tamen, quaecumque dicunt, a Deo inspirata sunt ad scribendum. Quando referunt, quid olim dixerint, verba eorum antea dicta retinent eam auctoritatem, quam tum loquentes habebant. Quando doctrinam ut admittendam aut reiciendam proponunt, res eo modo, quo ab ipsis proponitur, canonica pollet auctoritate. Quando indeterminate aut dubitanter loquuntur, non innuunt nisi rem scriptori humano non fuisse magis determinate vel certo notam. Quando argumentantur, ea vis argumentis tribuenda est, quam loquentes iis tribuere intendunt (argumenta certa, probabilia, ad hominem etc.). Item quando allegant alia Scripturae dicta, citatio in sensu allegantis intellegenda est (sensus immediatus, consecutivus, fortasse accommodatus tantum). Quando animi sui motus exprimunt, his motibus vere affecti fuerunt, hi motus in se honesti fuerunt, eorum manifestatio utilis fuit. Quando suo nomine praecepta dant, haec praecepta bona fuerunt, non tamen divina, sed humana, etsi nomine Dei litteris consignata (p. 149 sq).

Hae quidem quaestiones iam antea aliae ab aliis theologis tractatae fuerunt, sed Schmid optime de hac doctrina meruit eo, quod omnes simul in unum collegit et singulas accurate et subtiliter exposuit.

306. Porro sequitur quaestio „de nexu inspirationis cum sensu mystico“, et ostenditur sensum mysticum (seu prophetiam realem), prout in Scriptura interdum invenitur et ex intentione Dei etiam scripto exprimitur, esse solis libris inspiratis proprium (p. 178 sq). Quaeritur dein, utrum sensus mysticus etiam in Novo Testamento inveniatur (p. 203 sq).

Tum procedit auctor ad ostendendum longo discursu admittendum esse, saltem probabiliter, in Scriptura multiplicem sensum litteralem. „Nostra aetate haec sententia penitus obsoleta esse videtur... Nihilominus nos hanc rem pro nostra etiam aetate attentione haud indignam censemus. Nec quaestio ista adeo certo decisa nobis videtur, sicut multi autumant; quod neminem negaturum speramus, qui quae dicturi sumus, attente legerit et sine praeiudicio lance aequa perpenderit.“ In nota subiungitur: „Qui his nihil movetur, istum librum sine gravi damno praetermittere et ad sequentem transire poterit“ (p. 235). Hac venia nobis eo magis uti licebit, quod auctor quae-