De inspiratione sacrae scripturae
p. 302
stionem maxime dirimere studet auctoritate S. Augustini et S. Thomae, de qua supra iam diximus (supra n. 125 sq 177).
Instituitur dein discussio „de limitibus pro inspiratione statuendis aut admittendis“ (p. 282 sqq) et reicitur imprimis inspiratio verbalis. „Quaeritur: Quid iure postulatur, ut liber aliquis in sensu formali verbum Dei scriptum dici possit? Et nominatim: An ad id requiritur, ut singula verba libri qua talia a Deo sint? Hoc ultimum nos negamus.“ Monet tamen, similiter atque Franzelin: „Non idem est, si negas Deum omnia ac singula verba totamque verborum constructionem a priori determinasse atque hagiographo inspirasse, et si deces Deum scriptori hagiographo circa verba atque elocutionem omnimodam concessisse libertatem. Potius alius inspirationis modus, qui inter hos duos extremos medius interiacet, possibilis apparet. Aliis verbis: Potest quis concedere in nostris libris verba tenoremque elocutionis non quoad omnia et singula seu, ut dicunt, in atomo a Deo esse, et simul contendere totum dicendi genus, quod in Scriptura reperitur, usque ad certum gradum tum a Deo in antecessum determinatum tum eodem providente, modo, qui ipsi est cognitus, hagiographorum opera re ipsa in eosdem libros derivatum fuisse“ (p. 287). Postquam argumenta contra inspirationem verbalem proposuit et contraria refutavit (p. 297 sqq), studet invenire normam, „qua inter formale et materiale elementum libri tuto distingui possit“ (p. 310 sqq). Haec antem norma est finis, quem Deus in his libris ecclesiae tradendis habuit. „Scripturam Deus in eum finem edidisse intellegitur, ut homines, dum fide ac bonis moribus imbuuntur, librum habeant, cui in omnibus tuto ac facile credere possint“ (p. 315). Ut hic finis obtineatur, debent omnia, sive per se res religiosae sive per se profanae sunt, vera et divina auctoritate munita esse, quaecumque in Scriptura affirmantur. Ergo quoad res et sententias Scriptura nullam limitationem inspirationis admittit. Verba vero Scripturae „ubique debent esse eiusmodi, ut sententiam inspiratam et a Deo intentam reipsa contineant et exprimant“ (p. 317). Ergo Deus saltem tantum quoad verba praestare debuit, quantum ad hunc finem requiritur. Hoc multis exemplis illustratur et magis explicatur. Ceterum libri sacri immediate traditi sunt non singulis, sed magisterio ecclesiastico, ut per hoc magisterium populo explicentur, et ut huic magisterio ad usus multiplices inservire possint. Ideo Deus non solum effecit, „ut libri sacri etiam in elocutione ideae divinae mente praeconceptae per omnia congruerent“ (p. 346), sed etiam ut fierent sub diversis formis: historica, poetica, epistulari etc. (p. 350), et ut plurima specialem „eloquentiae biblicae indolem pulchritudinemque prae se ferrent“, immo ut in quibusdam singularibus locis haec determinata verba usurparentur et non alia (p. 355 sqq).
Ultimo libro instituitur disputatio de criteriis inspirationis, et statuitur unicum universale et certum criterium inspirationis esse traditionem catholicam ex revelatione haustam.
307. Brevi post librum doctoris Schmid in lucem prodiit „De divina Bibliorum inspiratione dissertatio dogmatica, quam conscripsit G. J. Crets O. Praem.“ (Lovanii 1886), qui theologus easdem res tractat quas Schmid, excepta quaestione de multiplici sensu. Primo tamen loco ponit quaestionem de criteriis inspirationis. Dein post brevem historiam huius dogmatis ipsum dogma positivis argumentis