De inspiratione sacrae scripturae
p. 303
demonstrat. Hae sunt duae primae sectiones operis (usque ad p. 92). Sectione tertia agit „de genuino inspirationis conceptu eiusque propria ratione“, sectione quarta et ultima „de extensione inspirationis in sacris libris“.
Recensitis variis theologorum opinionibus „instituitur analysis formulae dogmaticae: Deus est auctor librorum Sacrae Scripturae“, quia „ad propriam inspirationis naturam genuinumque eius conceptum assequendum nil magis conducit quam indagare, quaenam ex parte Dei requirantur et sufficiant, ut ipse, non immediate per se, sed per hominem scribens, secundum communem loquendi morem auctor libri dici queat“ (p. 105 sq). Ex hac enim formula concluditur Deum non solum esse causam primam et universalem, neque ex altera parte esse causam particularem et unicam, sed esse causam principalem utentem hominibus ut causis instrumentalibus sacrorum librorum (p. 106 sq). Facta distinctione inter formale et materiale libri, postulatur ad inspirationem, ut scriptor humanus quoad formale libri recipiat influxum divinum, quo fiat, ut „tum mente concipiat, tum simul voluntate infallibiliter moveatur ad scribendum ea omnia et sola, quae Spiritus Sanctus per ipsum scripto consignanda consilio suo comprehendit. Insuper requiritur assistentia seu aliqualis directio Spiritus Sancti, qua scriptor ab errore mendove quolibet immunis reddatur in exsequendo opere, ad quod divinitus movetur“ (p. 112). Hac assistentia explicatur ille divinus influxus, quo fit, ut scriptor humanus infallibiliter eligat verba apta ad sensa ab auctore principali intenta recte et sincere exprimenda. Refutantur vero illae sententiae, quae inspirationem in sola assistentia seu in sola subsequente approbatione collocant (p. 116 sqq).
Quod attinet influxum Dei in mentem hagiographi, potuit quidem accidere, ut res scribendae prius revelandae vel saltem in memoriam revocandae essent; potuit vero etiam accidere, ut scriptor actualem earum cognitionem iam haberet. In hac ultima suppositione sufficit et requiritur, „ut Deus sensa scribenda sub lumine supernaturali designet scriptoremque ad ea scribenda impellat, hoc est, eius menti infundat iudicium practicum, quo inter ea, quae vera cognoscit quaeque menti eius obversantur, iudicet ea omnia et sola litteris determinate esse mandanda, quae Deus suo consilio comprehendit“ (p. 134). Potest etiam Spiritus Sanctus impellere hominem, ut res scribendas in fontibus humanis investiget, et dein eum illuminare, ut iudicet haec et haec, quae invenit, esse litteris consignanda (p. 135). Probabilius omnes scriptores sacri supernaturalis illuminationis conscii fuerunt (p. 148 sqq). Lumen supernaturale practicum est quidem mediata quaedam motio voluntatis, sed praeterea Deus immediate movet etiam voluntatem scriptoris motione charismatica. Haec motio „antecedenter ad scriptionem opus est, ut hagiographi voluntas efficaciter ad scribendum divinitus moveatur. . . . In ipso actu scriptionis hic voluntatis impulsus perdurat seu concomitans est. . . . Divinus hic impulsus directe attingit omnes actus, qui a voluntate eliciuntur, indirecte autem actus imperatos voluntatis“ (p. 158). In homine inspirato neque usus rationis neque necessario usus sensuum neque libertas in scribendo suspenditur (p. 168 sqq). Generatim ingenium et facultates tam naturales quam acquisitae scriptorum per inspirationem non excluduntur, sed evehuntur ad altiorem ordinem, et evectae inserviunt in scribendo, ita ut in libris sacris appareant (p. 173 sqq).