De inspiratione sacrae scripturae
p. 304
Liber sub inspiratione scriptus est verbum Dei scriptum, divina fruens auctoritate. Sed quia etiam homines in Scriptura loquuntur, agendum est „de locis, in quibus hagiographus de se ipso et ex propria auctoritate verba facit“, seu de personalibus eius affectibus et de mandatis vel consiliis ab ipso datis (p. 181 sqq), porro de verbis aliorum in Scriptura relatis, quas quaestiones Crets eodem fere modo solvit atque Schmid.
308. “Sectione ultima imprimis examinatur et refutatur doctrina de inspiratione verbali (p. 204 sqq). „Concludimus praeter proprie dictam inspirationem rerum et sententiarum, qua iam confuse et remote tum verba tum elocutionis modus subministrantur, generatim loquendo non alium admittendum esse specialem Spiritus Sancti influxum in elocutionis modum praeter peculiarem directionem et assistentiam, qua mens scriptoris in eligendis expressionum formulis suae indoli atque culturae intellectuali accommodatis ita manuduceretur, ut, incongruis et minus accuratis relictis, eas seligeret, quibus sincere, integre et modo tum sensibus inspiratis tum librorum destinationi ad omnes omnium aetatum homines convenienti divina sensa exprimerentur“ (p. 247). Item quod alii libri sunt historici, alii prophetici, alii sapientiales etc., ab antecedenti voluntate Spiritus Sancti repetendum est (p. 251).
Postremo loco statuitur inspirationem extendendam esse ad res omnes et sententias in Sacra Scriptura contentas, sive sunt res fidei et morum, sive per se res profanae, sive sunt magnae, sive parvae (p. 257 sqq), quia, errore quocumque semel in Scripturam admisso, tota eius auctoritas concuitur, et quia totius Scripturae cum omnibus suis partibus Deus auctor est. Maxime vero hoc efficitur ex constanti traditione (p. 279 sqq). Qui inspirationem rerum restringendam esse censent, argumentantur ex fine Scripturae, qui sit religiosus, non profanus. Respondetur: „Finis adaequatus et proximus, in Sacrarum Scripturarum confectione a Deo intentus, non fuit, ut veritates omnes religiosae seu res fidei et morum, systematico modo in aliquot libris compactae, nobis traderentur, vel libris partim humana industria conscriptis eorum scriptores identidem inspirando hic illic intericerentur, verum ut in rebus ad vitam fidei et gratiae in praesenti ordine elevationis pro hoc stadio viae et ad beatam glorificationem pro altera vita pertinentibus homines instruerentur ope librorum, quoad omnia et singula auctoritate divina pollentium, in quibus illae veritates etiam aliquando forma quadam familiari, puta historiae, narrationis, epistulae induerentur, quique igitur non solum complecterentur veritates presse et in se religiosas, sed et sententias ex natura sua profanas, habentes tamen cum illis prioribus vel ex natura rei vel ex Dei intentione nexum aliquem proximum vel remotum. Itaque notitiae ex sese religiosae, ex Dei intentione primaria, sunt propter se inspiratae, reliqua vero sensa sunt verbum Dei seu sub divino influxu conscripta, quamvis solum accessorie et in ordine ad res fidei et morum“ (p. 307). De phaenomenis vero ordinis physici loquuntur sacri scriptores secundum „loquendi formulas ex apparentiis desumptas et vulgari usu tritas“ (p. 314) et adhibent locutiones indeterminatas et numeros quantitatem vel tempus circiter indicantes, aliaque similia (p. 320 sqq). Brevi, omnia in Scriptura sunt inspirata, omnia infallibilia, sed recte interpretanda secundum normas, quas ecclesia pro interpretanda Scriptura statuit.