De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 17

citis philosophorum graecorum conciliare studebant. Quo efficacius id fieret, multa, quae in libris Veteris Testamenti ab opinionibus philosophorum, maxime platonicorum, aliena videbantur, allegoricis expositionibus ita temperabant, ut solus cortex verborum differre, latens vero sensus cum graecis doctrinis plane congruere videretur. Qui consensus cum effici non posset nisi vi quadam Scripturae illata, inde factum est, ut hi Iudaei graecantes non optimae existimationis essent apud Iudaeos palaestinenses. Nihilominus negari nequit Iudaeos alexandrinos voluisse manere Iudaeos et pro doctrina et gloria gentis suae pugnare et iudaicis ideis Graecos imbuere, id quod et magna ex parte praestiterunt, ut constat ex historia neoplatonismi.

13. Inter Hellenistas nemo maiorem famam adeptus est quam Philo, qui, claro et sacerdotali genere ortus, circa annum trigesimum ante Christum natus esse videtur.

Fatetur se omnes quidem disciplinas amplexum esse, sed omnibus aliis philosophiam praetulisse et ad eam reliquas tamquam famulas deputasse: „Quando primum stimulis philosophiae ad eius desiderium inflammatus sum, admodum iuvenis commercium habui cum una ex ancillis eius, grammatica, et quae ex ea genui, scribendi et legendi facultatem et historicam eorum, quae a poetis finguntur, dominae dedicavi.“ Idem dicit de geometria et de musica: „Omnia donavi dominae, quo dives mihi esset legitima uxor, plurimarum famularum multitudine circumdata.“ Non fui sicut quidam, qui, „famularum illecebris capti, parvi aestimant dominam neque umquam ad eam appropinquant“ .

Defectus amoris verae philosophiae et inane studium rerum ludicrarum secundum Philonem ratio est, cur multi mediocriter noverint vel plane ignoraverint virum omnino optimum et perfectissimum, Moysen, auctorem vel promulgatorem legum, quarum fama per totum orbem profecta, usque ad fines terrae pervenit. Libri enim sacri, quos reliquit, admiranda sapientiae ipsius documenta sunt . Nihil veri umquam philosophi excogitaverunt, quod Moyses non multo prius et melius docuerit.

14. Neque vero ex suo ingenio Moyses deprompsit, quae docuit, sed propheta erat divina eloquia hominibus annuntians, immo maximus prophetarum.

„Quid Moyses? Nonne ubique propheta canitur? Dicitur enim: Si fuerit vobis propheta Domini, per visionem ei me manifestabo, Moysi autem in specie et non per aenigmata. Et iterum: Non iam surrexit propheta sicut

De congressu § 14, n. 74 sqq; Cohn et Wendland III 86 sq. Versio latina mea est.

De vita Moysis l. 1, § 1, n. 1 sqq; C. et W. IV 119.