De inspiratione sacrae scripturae
p. 305
309. Doctrina, quam libris suis Schmid et Crets, secuti Cardinalem Franzelin, proposuerunt, exeunte saeculo XIX tam communiter recepta erat, ut in omnibus fere Praelectionibus, Institutionibus, Compendiis dogmaticis et Introductionibus in Sacram Scripturam inveniatur. Nostra vero aetate contra hunc modum exponendi Sacram Scripturam vehemens oppositio facta est. Obiciunt autem haec:
Prima obiectio: Secundum hanc sententiam „neque omnia in Sacra Scriptura contenta attribuuntur Deo, neque omnia adscribuntur hagiographis, sed dividitur opus et partim, i. e. conceptus vel res et sententiae biblicae, soli Deo tribuuntur, voces vero ac formae expressivae conceptuum solis hagiographis assignantur. Iuxta hanc igitur sententiam inspiratio biblica consistit in actione, qua Deus sive per revelationem proprie vel improprie acceptam, ut aliqui dicunt, sive per locutionem vel suggestionem, rememorando nempe menti humanae ea, quae ultro non occurrunt ei, ut aliis placet, communicat vel suppeditat hagiographis res et veritates in Sacris Bibliis consignandas.“ Iam, inquiunt, „manifestum est, quod ille, qui simpliciter proponit vel quomodocumque communicat ea, quae dicenda vel scribenda sunt, influit quidem in obiectum dictionis vel scriptionis, quia illud determinate annuntiat vel indicat, sed non influit physice in ipsam actionem dicentis vel scribentis. . . . Non sufficit ergo ad rationem inspirationis biblicae, quod Spiritus Sanctus proponat vel communicet hagiographis ea, quae scribenda sunt, sed oportet, quod hagiographi ea scribant moti, ducti, impulsi a Spiritu Sancto“ .
Responsum est ab aliis concedendam esse hanc conclusionem, sed negandum esse suppositum Franzelin (et qui eum secuti sunt) aliter docuisse. Nam Franzelin in explicanda inspiratione neque postulat revelationem neque negat hagiographos a Spiritu Sancto illuminari et impelli, id quod evidens est ex iis, quae supra dicta sunt (n. 300 301 302 304 307).
Quia vero illa obiectio nominatim etiam contra me directa est, placet ex „Institutionibus propaedeuticis ad Sacram Theologiam“, ed. 3, Friburgi 1903, haec excerpere, quae ibi latius exponuntur in Propositionibus LVIII et LIX:
„Potest accidere, ut Deus velit scribi res, quae homini sunt prorsus ignotae neque naturaliter ab eo cognosci possunt. In hoc casu Deus debet imprimis res scribendas revelare, ut accidit in prophetis. At fieri quoque potest, ut homo res scribendas iam aliunde noverit. Quod si evenit, nequaquam nova revelatione opus est, sed sufficit, ut Deus illustret intellectum scriptoris, ut hic intellegat, quid sibi scribendum sit. . . . Ut quis sit scriptor inspiratus, non requiritur semper nova acceptio rerum scribendarum, sed requiritur supernaturale iudicium, quo scilicet homo iudicat sibi haec et haec
Zanecchia, Divina Inspiratio 75 sq. Ib. 82.
J. P. van Kasteren, Franzelin en Zanecchia, in periodico „Studien“ LVIII, Utrecht 1902, 59 sqq.