De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 306

scribenda esse... Itaque illustratio intellectus ideo tantum requiritur ad inspirationem, quia hono ex una parte debet non nomine suo, sed nomine Dei per Scripturam loqui ad alios, ex altera vero parte est instrumentum vivum, quod a Deo movetur per influxum in intellectum et voluntatem. A Deo, ut auctor princeps libri sit, voluntatem humanam movendam esse ad scribendum per se evidens est; neque enim potest Deo auctori attribui, quod praeter eius voluntatem fit. Hoc autem valet non de integro tantum libro, sed etiam de singulis rebus et sententiis, quia nemo censetur auctor libri eo, quod solum in genere dederit consilium vel praeceptum vel impulsum scribendi librum, nisi ipse res et sententias sua voluntate determinavit.

Ergo si Zanecchia contra sententiam communem obicit non sufficere, ut sacer scriptor a Deo accipiat, quae scribenda sunt, sed requiri, ut a Spiritu Sancto moveatur et impellatur, non immerito hic demonstrandi labor dictus est conatus perrumpendi portas iam diu apertas.

Ceterum si revelatio intellegitur latiore sensu quaevis locutio proprie dicta Dei ad homines, in inspiratione biblica manifeste etiam revelatio habetur, quia inspirando libros Deus loquitur ad homines. Ut autem Deus hoc modo loquatur ad homines, requiritur supernaturalis illustratio intellectus et supernaturalis motio voluntatis scriptoris sacri ad scribendum; idque docent omnes asseclae sententiae communioris nullo excepto, ergo immerito contra eos proceditur, quasi hoc negent.

310. Altera obiectio in praecedenti iam indicatur estque haec, quod Franzelin et alii reiciant inspirationem verbalem et negent omnem influxum Dei in „partem materialem“ Sacrae Scripturae. „Non videtur, quomodo Franzelin potuit logice sustinere, quod materialia Sanctorum Bibliorum, i. e. voces, constructiones grammaticales, stilus etc., a Deo non sint, sed a solo hagiographo.“

Responsum est idem atque antea : Franzelin hoc non docuit, sed diserte statuit etiam respectu verborum talem operationem divinam in hagiographum requiri, ut hic infallibiliter eligat signa apta ad res et sententias inspiratas vere et sincere exprimendas (supra n. 301; cf. 302 306 308), et reicit eam tantum opinionem, qua Deus dicitur

Inde iudica, quo iure Zanecchia (Divina Inspir. 102 sqq) obiciat me docere solum moralem influxum Dei in hagiographum, aut ad summum eiusmodi influxum physicum, qui sit initialis tantum, neque se extendat ad totum opus. Cf. opusculum meum: „Theologische Zeitfragen“, 3. Folge, Freiburg 1902, 90 sqq. Cuius versio latina est: „Apparatus ad historiam coaevam inspirationis“, Romae 1903; cf. 95 sqq.

Zanecchia, Divina Inspiratio 97. Theoriam inspirationis verbalis contra Franzelin et alios etiam propugnat C. Chauvin, L'inspiration des divines Écritures (Paris. sine anno) 169 sqq. Huius argumenta singula prosequitur et refutat J. Hejcl in periodico „Der Katholik“ 1900 I 115 sqq; cf. „Theol. Zeitfragen“, 3. Folge, 94 sqq vel „Apparatus ad hist. coaev. inspirat.“ 99 sqq.

Van Kasteren, Franzelin en Zanecchia 67 sq 75 sqq.