De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 307

singula verba dictasse sacris scriptoribus. Hanc autem inspirationem verbalem etiam ipsi adversarii recentes opinionis communioris reiciunt . Quare Lagrange, qui et ipse propugnat recentem theoriam inspirationis verbalis, ait: „Si hoc est illud, quod quidam moderni diere volunt, distinguentes inspirationem pro cogitationibus et assistentiam pro verbis, quoad fundum rerum inter nos convenit.“ Van Kasteren vero notat non obstante vehementi impugnatione theoriae Cardinalis Franzelin se non videre realem differentiam inter eius sententiam et sententiam adversariorum eius. Utique illi ex adversariis eius, qui sunt Thomistae, etiam inspirationem explicant per praedeterminationem physicam, quam Franzelin cum communiore sententia non admittit, etsi de hac re in quaestione de inspiratione nihil dicit.

311. Tertia obiectio: „In hac sententia pro uno et eodem habetur Deum inspirare librum et esse auctorem principalem libri; quod est confundere praemissam vel principium cum conclusione, videlicet rationem rei cum ipsa re. Nam ideo Deus est auctor sacrorum librorum, quia illos inspiravit. Quapropter non rationabiliter explicatur et limitatur inspiratio biblica per explicationem et limitationem praerogativae auctoris libri; dum enim multipliciter potest aliquis esse et dici auctor libri, inspiratio biblica, prout ab ecclesia intellegitur, unico tantum modo perfecta fuit.“

Responsum: „His non obstantibus modus inquisitionis, quo Franzelin utitur, non est condemnatus. Nam dato rem [quoad praemissam et conclusionem] se habere, ut dicitur, numquid ideo vetamur a consequenti procedere ad illustrandum antecedens? Numquid arbor non potest cognosci ex fructibus? In quantum consequens sub uno vel altero respectu nostro intellectui magis perspicuum est quam antecedens, illud logice servire potest ad hoc explicandum. Sane haec maior perspicuitas consequentis concipi non posset, si sibi quemque ex solo antecedenti consequens deducere necesse esset. Tunc enim quaeri posset: Quomodo potest terra illuminare solem, a quo omnem suam lucem accipit? Sed quod attinet maiorem vel minorem perspicuitatem propriam quoad nexum inter antecedens et consequens, habemus infallibilem ecclesiae definitionem.“ Hoc adversarii ipsi concedunt. Unde „qui cum Franzelin ex doctrina ecclesiae definita procedit, eo ipso stat super firmius et solidius fundamentum, quam aliae considerationes philosophicae vel theologicae, etsi sunt S. Thomae, offerre possunt“ .

Inspiratio est res obscura, de cuius explicatione agitur. Quid requiratur, ut quis per alium scribens sit auctor libri, naturaliter scimus. Deum esse auctorem librorum sacrorum inspirando humanos

Zanecchia l. c. 78 sqq. „Revue biblique“ V (1896) 215.

Franzelin en Zanecchia 77 sqq. Zanecchia l. c. 189 sq.

Van Kasteren l. c. 58 sq.