De inspiratione sacrae scripturae
p. 308
auctores ad scribendum, ecclesia definivit. Ut igitur sciamus, quid sit illa inspiratio in se nobis occulta, recte possumus procedere ex conceptu Dei auctoris scribentis librum per hominem ut instrumentum.
Ceterum quae addit Zanecchia, contra ipsum retorqueri possunt. Nam non sufficit quomodocumque dicere Deum inspirasse Sacram Scripturam, sed oportet profiteri eum ita inspirasse, ut verus auctor sacrorum librorum sit. Dum enim multipliciter potest aliquis dici et esse inspirator alicuius libri, auctor tamen esse sacrorum librorum, prout ab ecclesia intellegitur, Deus uno tantum modo potest. Sine dubio, si „auctor alicuius libri“ multipliciter aliquis dicitur, ut Zanecchia toties inculcat, vox inspirationis non minus ambigua est, quemadmodum ex multis dictis SS. Patrum apparet. Ergo potius uterque terminus auctoris et inspirationis simul sumi debet, ut res, de qua agitur, rite explicetur, sicut Franzelin reapse simul sumit.
312. Attamen Zanecchia dictis van Kasteren minime acquievit, sed novum opusculum scripsit 109 paginarum ad ea refellenda ; van Kasteren vero respondit altera dissertatione .
Sit itaque quarta obiectio, quam Zanecchia quinque rationibus explicat, sed quae breviter ad hoc reducitur, quod conceptus auctoris est ambiguus, qui adhiberi nequit ad illustrandum conceptum inspirationis in se multo clariorem. Deus enim potest esse auctor alicuius scripturae, scribens immediate per se ipsum. Quod si fit, non est inspirator.
„Ex hoc ergo quod Deus est auctor alicuius scripturae, deduci logice non potest, quod inspirator illius sit.“ Porro multi sunt auctores librorum, qui libros non inspirarunt, sed ipsi per se scripserunt. „Quomodo igitur per analysim auctoris libri logice perveniri potest ad distinctam declarationem notionum inspiratoris et inspirationis libri, cum conceptus auctoris libri omnino indifferenter ad inspiratorem et non inspiratorem se habeat?“ Tertio, ratio auctoris est quodammodo generica, ratio inspiratoris vero est specifica. „Unde significatio auctoris libri dumtaxat potentialiter significationem inspiratoris libri continet, et ideo haec posterior significatio illegitime ex illa deducitur; attamen significatio inspiratoris libri actualiter rationem auctoris libri contractam per propriam differentiam continet; et ideo ex hoc quod aliquis est inspirator libri legitime deducitur, tamquam a vera ratione vel formali causa, auctorem libri esse.“ Quarto, si agitur de effectu univoco, qui ab una causa producitur, ex effectu causa determinate cognosci potest. „Ex dictis vero constat auctorem libri esse effectum, qui a diversis oriri potest, videlicet ab omnibus efficienter concurrentibus ad compositionem libri, sive principaliter sive instrumentaliter, sive inspirative sive absque inspiratione; nequit igitur ex huiusmodi effectu fieri logica deductio quoad divinam inspirationem biblicam, sive active sive passive acceptam, hoc est tam ex
Scriptor sacer sub divina inspiratione iuxta sententiam Cardinalis Franzelin. Responsio ad P. van Kasteren S. J., Romae 1903.
Nogmaals Franzelin en Zanecchia, in periodico „Studien“ LXI, Utrecht 1903. 289 sqq.