De inspiratione sacrae scripturae
p. 309
parte Dei inspirantis quam ex parte scriptoris inspirati. Quapropter methodus, quae apud Franzelin in investiganda natura inspirationis reperitur, tamquam irrationalis reicienda est.“ Quinto, quia conceptus auctoris latius patet quam conceptus inspiratoris, potest quidem recte dici: Aliquis inspirator scripturae est auctor eius, et: Omnis inspirator scripturae est auctor eius. At si invertuntur propositiones ita: Aliquis auctor libri est inspirator eius, et: Omnis auctor libri est inspirator eius, „patet ultimam enuntiationem falsam esse; plures siquidem dantur auctores libri, qui tamen inspiratores libri non sunt. Unde notio auctoris libri vi propria non includit notionem inspiratoris... Cum igitur auctor libri vi proprii significati non includit inspiratoris conceptum, quando assumitur ut medium ad distinctam notionem inspiratoris assequendam vel declarandam, irrationali modo veritas inquiritur“.
Responsum ad hanc obiectionem non est difficile. Nam si notiones auctoris et inspiratoris plane in abstracto sumuntur, potest aliquis esse auctor libri, qui non sit inspirator eius, et potest aliquis esse inspirator libri, qui non sit auctor eius. Si vero haec praedicata sumuntur, ut ab ecclesia de Deo respectu Scripturae dicuntur, se invicem plane includunt et inter se illustrant. Sic autem procedit Cardinalis Franzelin (cf. supra n. 300 sq); ergo methodus, qua utitur Zanecchia ad eum refutandum, ut irrationalis reicienda est.
Nam „imprimis est assertio valde iniusta, quam Zanecchia pluries repetit, quasi Franzelin simpliciter ex vocabulo auctoris, vel ad summum ex coniunctis vocabulis auctoris libri secundum amplissimum et communissimum sensum argumentaretur. Ante eius tertiam thesim, de qua hic loquimur, praecedit secunda, quae in tertia supponitur. In hac secunda thesi ex Novo Testamento et ecclesiastica traditione probatur Deum esse auctorem librorum Scripturae „per suam supernaturalem actionem in conscriptores humanos, quae usu ecclesiastico, ex ipsis Scripturis derivato, inspiratio dicitur“. Dein in tertia thesi haec divina actio distinctius declaratur ex dogmatica formula: „Deus est auctor sacrorum librorum“, sed, ut in ipsa thesi dicitur: „simul collatis eiusdem doctrinae declarationibus, quae in christianae antiquitatis monumentis continentur“, et quae in praecedenti thesi amplissime discussae sunt. Quare etiam saepius ad hanc thesim remittimur.“ Zanecchia vero huius rei ne minimam quidem mentionem facit.
„Lectis apud Zanecchia quinque rationibus, ob quas irrationale et perversum sit ex conceptu auctoris procedere ad explicandam naturam inspirationis, sua sponte oritur quaestio, undenam Zanecchia procedat. Si aperimus librum eius Divina Inspiratio, p. 1 invenimus consensum Hebraeorum et Christianorum in profitenda divinitate Sanctorum Bibliorum, — et veritatem obiectivam ut rationem huius consensus indicari. Postea p. 3 haec divina indoles librorum magis explicatur: „Liber aliquis potest dici divinus 1° ratione argumenti... 2° ratione originis vel auctoris“. Iam obvia est quaestio: Quae differentia est inter verba, quae Franzelin ex Vaticano deprompsit: „Libri sacri habent Deum auctorem“ et verba Zanecchia: „Sunt divini (ad litteram: liber aliquis potest dici divinus) ratione originis vel auctoris?“ Nos saltem hucusque nullam realem differentiam videmus. Uterque procedit ex notione auc-
Zanecchia, Scriptor sacer 10 sqq.