De inspiratione sacrae scripturae
p. 310
toris. Sed hic conceptus ex se ipso est communis et indeterminatus. Quare Franzelin imprimis in secunda thesi ex Novo Testamento et traditione dicta colligit, quibus significatio vocabuli in sensu Vaticani magis determinatur. Zanecchia vero postea quidem haec eadem dicta non aspernabitur, sed ab initio plane arbitrarie vocabulo auctoris strictissimam significationem subicit. Uno tenore, sine speciali argumento, ante ulla testimonia Scripturae vel traditionis allata procedit ad dicendum: „Liber aliquis potest dici divinus ratione originis vel auctoris, quatenus scilicet ab ipso Deo est scriptus sive immediate . . . sive mediante aliquo homine“. Et post paucas lineas inde colligitur: „Dum hic secundus modus habetur, non solum materia in libro contenta est divina, sed compositio quoque ac scriptura libri habet Deum auctorem“. Post hanc arbitrariam expositionem illius termini: „divinus ratione originis vel auctoris“ p. 17 sq audimus inspirationem eam esse operationem divinam in scriptorem humanum, qua oriatur liber hoc sensu (ratione originis vel auctoris) divinus. Non equidem audemus ostendere filum aureum, quod per 250 paginas istius operis continuetur, sed hoc certum est conceptibus ab ipso Deo scriptus et scriptura libri habens Deum auctorem magnas partes attribui. Sub nomine „elevationis facultatis scriptivae“ una ex maxime peculiaribus conclusionibus systematis Zanecchia in eo fundatur (p. 133), quod necesse est, ut scriptio et scriptura sint vere, proprie ac principaliter divinae“. Per simplicem conversionem illius „divinus ratione originis vel auctoris“ in illud „ab ipso Deo scriptus“ Zanecchia (p. 3) videtur enuntiasse principium, ex quo ope metaphysicae suae thomisticae totum suum systema evolvere poterat. Unde efficitur eum magis etiam quam Franzelin ex unico conceptu auctoris procedere. Itaque quod antea de exitu diximus, etiam de initio inquisitionis valet: Zanecchia multo propior est adversario suo, quam ipse suspicari videtur.“
Hisce ad ea quoque sufficienter responsum est, quae Zanecchia alio loco obicit: „Inspecta hac propositione: Deus est inspirator Scripturae, in actione divina, quae est fundamentum relationum divinarum ad extra, habetur specialis et propria ratio, cur Deus revera inspirator biblicus dicatur et sit. . . . E contra in hac propositione: Deus est auctor Scripturae, quaenam specialis ratio actionis divinae invenitur, qua Deus vere et proprie dicatur et sit auctor biblicus?“ Respondetur: Illa specialis ratio, quam Franzelin in thesi secunda ex Scriptura et traditione exposuit. E contra vero ex nuda illa sententia: Deus est inspirator Scripturae, plane nihil de propria ratione, qua Deus sit inspirator biblicus, moraliter an physice, ita ut sit vere scriptor sacrorum librorum, an non ita, concludi potest .
Van Kasteren, Nogmaals Franzelin en Zanecchia 299 sqq.
Zanecchia, Scriptor sacer 29 sq.
Quidam sic argumentantur: Quando apud veteres, et maxime in conciliis, Deus dicitur auctor utriusque Testamenti, reicitur error Manichaeorum, qui volebant alium esse Deum Veteris Testamenti, alium Novi. Hic igitur auctor non est idem atque scriptor, sed est idem atque origo, principium, causa. Eodem sensu formulam repetunt posteriora concilia, Florentinum, Tridentinum, Vaticanum. Unde in eorum definitionibus nomen hoc non accipitur de Deo ut scriptore sacrorum librorum, neque