De inspiratione sacrae scripturae
p. 311
313. Quinta obiectio: Quod attinet lumen supernaturale scriptori sacro concessum, ait Zanecchia:
Franzelin „admittit quidem [hoc lumen] afficere intellectum hagiographi illumque quoad primam mentis operationem in apprehensione vel conceptione repositam moderari, sed nec unum verbum in tota thesi habet relate ad iudicia hagiographi circa res conceptas, si excipias S. Thomae articulum, quem ex Summa theol. 2, 2, q. 174, a. 2 in nota prima refert ad nomen non inspirationis, sed revelationis explicandum... Quapropter in sententia Cardinalis implicite assertum videtur mentem hagiographi vi luminis inspirativi nullum iudicium de rebus inspiratis elicere, sed duntaxat apprehendere res divinitus ei manifestatas esse scribendas“ .
Responsum Patris van Kasteren:
„Scriptori [Zanecchia] evidenter difficile est vel granum veritatis apud Franzelin invenire... Quasi necesse fuisset lectori sapienti exponere, veri-
ex vocabulo auctoris, quo utuntur, quidquam colligi potest de relatione librorum sacrorum ad Deum scriptorem.
At vero haec argumentatio est manifeste inefficax et falsa. Nam etsi Deus auctor est non solorum librorum sed omnium institutorum Veteris et Novi Testamenti, non ideo libri excluduntur sed includuntur. Ergo Deus etiam dicitur auctor sacrorum librorum. Quo autem sensu sit eorum auctor, SS. Patres unanimiter docuerunt, dicentes Deum ut auctorem principalem scripsisse sacros libros per homines inspiratos ut auctores secundarios seu instrumenta viva et rationalia (cf. e. g. supra n. 42 sq 47 52 74 98 sq 96 132 143 148 etc.). Unde et vetera et recentia concilia, cum libros sacros ad Deum auctorem referunt, non alio sensu hoc intellexerunt, nisi quo semper in traditione intellectum est. Verum igitur est ex nudis vocabulis auctoris vel inspiratoris aut nihil aut non multum colligi posse de natura inspirationis, sed ut Franzelin recte ait: „simul collatis eiusdem doctrinae declaratione, quae in christianae antiquitatis monumentis continentur“, conceptus inspirationis e conceptu auctoris optime illustratur.
Ait quidem H. E. Poels (in „The Catholic University Bulletin“, April 1905, 186 sq): „Perspicuum est nos, si clausa Scriptura procedamus ex analysi formulae Deus est auctor Scripturae, perventuros non esse ad illas conclusiones [quas antea probare studuit]. Debemus reapse procedere inde quod scimus omnes libros sacros scriptos esse ,Spiritu Sancto inspirante‘. Haec [ita addit in nota] est una ex rationibus, ob quam in sequentibus sustinemus thesim, quam paucos ante annos defendimus in ‚De Katoliek‘, et quae impugnata est a van Kasteren, Studien LXXXVIII 58 sq et Chr. Pesch, Theol. Zeitfragen, 3. Folge, 81. Secundum nostram opinionem P. Lagrange recte sensit in indicando vero periculo, cui theoria Card. Franzelin exponit doctores catholicos.“
Habeat hanc opinionem, si ei placet. Sed si censet ex analysi illius formulae: Libri sacri sunt scripti Sancto Spiritu inspirante, se posse suas conclusiones deducere etiam clausa Scriptura, ostendit suas theorias esse aprioristicas, seu eo defectu laborare, quem obicit doctrinae Card. Franzelin. Si vero putat partem esse theoriae Card. Franzelin, ut clausa Scriptura perficiatur, contra facta loquitur, cum inter eos, qui hanc theoriam tenent, etiam ii sint, qui Scripturae studio diligenter se dederint. Sufficit in memoriam revocare nomen P. Cornely. Ceterum neutra ex illis formulis est „theoria“ sed doctrina ab ecclesia definita; a qua qui procedit, non sequitur philosophicas opiniones, et hoc eo minus, quo magis cum Card. Franzelin in explicanda hac catholica doctrina inhaeret traditioni ecclesiasticae. Placet autem nonnullis potius procedere ex termino inspirationis, quia hic terminus est magis vagus et maiorem facilitatem praebet laxius explicandi divinam originem et auctoritatem Scripturae.
Zanecchia l. c. 57 et 51.