De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 312

tates, quas Deus per Scripturam ecclesiae tradere voluit, non intellegi solam seriem conceptum simplicium, sed imprimis iudicia. Et quasi per superabundantiam Franzelin hanc annotationem, paene superfluam, non expresse fecisset. Tantum enim abest, ut nec unum verbum habeat de iudiciis, ut bis repetat se veritates intellegere et conceptus et iudicia et eorum nexum: Quoad formalem rationem libri . . . spectari debent ideae et iudicia horumque totus complexus, quae in libris, verbis et propositionibus significantur, atque ab aliis res et sententiae, ab aliis sensa, in thesi nostra veritates dicuntur. Cum enim agatur de ideis et iudiciis sive sententiis, quae a Deo sunt, non possunt esse nisi veritates (De Script. p. 343). Quando Leo XIII in encyclica Providentissimus idem concipere usurpat, Zanecchia (p. 76 sq) optime novit, quis rationabilis sensus voci sit subiciendus.

Verba Leonis XIII sunt haec: Spiritus Sanctus scriptores inspiratos „supernaturali ipse virtute ita ad scribendum excitavit et movit, ita scribentibus adstitit, ut ea omnia eaque sola, quae ipse iuberet, et recte mente conciperent et fideliter conscribere vellent et apte infallibili veritate exprimerent; secus non ipse esset auctor Sacrae Scripturae universae“. De quibus verbis ait van Kasteren:

„De hoc loco encyclicae pontificiae plura ceteroqui dici possent. Hic enim ad litteram fere principales sententiae ex thesi Cardinalis Franzelin recapitulantur. Nihilominus Zanecchia viam invenit, qua eam contra Cardinalem Franzelin verteret (Div. Insp. p. 175). Et nunc (p. 25, 71—77) iterum ad hoc diffuse rediit. At in fine lectori iudicium relinquit, utrum calliditate an veritate in libro nostro sententiam Leonis contra Franzelin adhibuerimus“. Hoc exemplum eo promptius sequi possumus, quia hoc iudicium nobis non valde difficile videtur.

Quod Zanecchia addit de necessitate praedeterminationis physicae ad conceptum inspirationis explicandum (Script. sac. 65), a Patre van Kasteren transmittitur ut non pertinens ad tractatum de inspiratione Sacrae Scripturae (p. 307).

314. Sexta obiectio: Van Kasteren notaverat Franzelin ponere quaestionem dogmaticam, quidnam sit minimum illud, quod ad essentiam omnis libri inspirati necessarium sit, non vero ponere quaestionem bistoricam, quomodo singulorum librorum inspiratio reapse facta sit. Zanecchia vero hanc vocat „gratuitam speciosamque inventionem“. Similiter de dicto Patris van Kasteren: „Zanecchia respondet quaestioni historicae: Quomodo inspiratio locum habuit?“ — ait: „Omnes characteres gratuitae assertionis habet“ (p. 35).

Responsum: „Numquid [Zanecchia] oblivioni dedit, quae in priore opere (p. 190) scripsit, et quae nos (p. 65) citaveramus: Quaestio inspirationis biblicae est quaestio de facto, quid nempe fecit Deus in hagiographo . . . et ideo veluti res historica vi testimoniorum resolvi debet.“ Ex Franzelin vero haec allegantur: Quaeritur „quae operatio

Van Kasteren, Nogmaals Franzelin en Zanecchia 302 sq.

lb. 304.