De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 313

divina sit, et quae non sit essentialis ita, ut ea posita Deus vere sit auctor libri“. „In inspiratione revelationem non esse elementum essentiale“. „Ad essentiam inspirationis hoc charisma non aliter pertinere...“, et multa alia, quibus semper quaeritur, quid essentiale sit. Itaque immerito Zanecchia dixit hanc esse gratuitam et speciosam inventionem .

Sed quia hac ratione disputatio iam eo vergere incipit, ut quaeratur, uter utrum male aut bene intellexerit, haec et reliqua ut ad nostrum negotium non pertinentia dimittamus. Meo quidem iudicio nisi Zanecchia alia habet, quae contra methodum Cardinalis Franzelin proferat, quam quae hucusque protulit, haec methodus inconcussa stat et stabit. Billot ait: „Magnum doctrinae apparatum sibi videntur proferre novi critici, sed frustra, quia fortasse ipsorum logica, et non illa Cardinalis Franzelin, in defectu est.“

ART. VI.

LAXIORES QUAEDAM OPINIONES DE INSPIRATIONE ANTE CONCILIUM VATICANUM.

315. Etsi doctrina, quam articulis quarto et quinto exposuimus, erat communissima post Concilium Tridentinum, non deerant tamen theologi, qui minus stricte de inspiratione Sacrae Scripturae sentirent.

Inter hos unus ex notissimis est Holden, professor sorbonicus, qui in „Divinae fidei analysi“ non solum multa in Scriptura contenta fide divina credenda esse negat, sed vel ipsam Sacram Scripturam verbum Dei esse ex sola traditione ecclesiae, non vero ex revelatione divina constare affirmat.

L. 1, c. 4, lect. 1 dividit „veritates omnes christianas“ in varias classes. „Primae classis sunt veritates divinae et catholicae, quae nimirum immediate innituntur revelatione seu institutione divina.... Secundae classis sunt veritates, quae dici possunt pure catholicae, quae nempe universali totius eccle-

Ib. 292 sqq.

De inspiratione 25. Noto, etsi vix opus esse videatur, me nequaquam considerare theoriam Card. Franzelin definitivam, ut aiunt; immo plura mihi in ea minus placent. Dogmatis inspirationis non minus quam aliorum dogmatum intellectus perpetuo crescet in ecclesia, neque umquam poterit quis in hac vita proponere theoriam immutabilem, ultra quam progressus non iam sit possibilis. Deus providentia sua res humanas ita dirigit, ut in cognitione veri et amore boni procedendi via non claudatur. Quod vero Zanecchia non fatigatur repetens iterum iterumque: Theoria Card. Franzelin est absurda, confusa, irrationabilis, arbitraria, eius methodus irrationalis, errata, illogica, aliaque eiusmodi, hoc quidem servit ad aperiendum nobis statum mentis eius, qui talia scribit, sed ad evertendam doctrinam Card. Franzelin apud cordatos viros non valebit.

Utor ed. Paris. 1782.