De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 18

Moyses, quem ego Dominus cognovi facie ad faciem. Recte igitur numine afflatus vocatur. Est „archipropheta, qui multa nomina habet. Cum enim vaticinantia oracula interpretatur, Moyses appellatur. Cum vero orans populum benedicit, homo Dei. Quando vero Aegyptus male factorum poenas luit, deus Pharaonis, regis regionis illius“. Ratio est, quia non alius nisi vir maxima familiaritate Dei utens ad illam insignem legislationem faciendam eligi debuit . Moyses igitur est „vir sanctissimus et Dei amicus“ . Quodsi dicunt optimam esse eam civitatem, in qua reges philosophentur et philosophi regnent, Moyses non has tantum dignitates habuit, sed etiam tres alias: legislatoris, summi sacerdotis, prophetae, vir plane incomparabilis . In libris eius omnia quidem admiratione digna sunt, „sed maxime admirabilis est finis sacrorum librorum [i. e. Deuteronomii], qui sicut in animali caput totius legislationis est. Cum enim in eo erat, ut assumeretur [a Deo ex hac vita], et supra metam stabat, ut suum in caelum cursum volando finiret, inspiratus et Dei plenus (χαταπνευσθεὶς χαὶ ἐπιθειάσας) etiamtum vivens de morte sua dextere prophetavit“ .

Sed praeter Moysen fuerunt inter Iudaeos multi alii prophetae, illi non quidem aequales, veruntamen similes, qui quasi noti, amici, discipuli Moysis censendi sunt. Ita Psalmista est τῶν Μωϋσέως γνωρίμων τις , Zacharias vero τῶν Μωϋσέως ἐταίρων τις . Isaias est „aliquis ex antiquis prophetis, qui, numine afflatus, locutus est“ . Ieremias „valde inspiratus (πολλὰ ἐνθουσιῶν) oraculum dixit, ex persona Dei loquens“; ideo „quamvis a Moyse, Dei amico, mysteriis initiatus, tamen rursus videns Ieremiam prophetam et sciens eum non solum nosse mysteria, sed aptum quoque esse ad ea docenda, gravatus non sum scholam eius frequentare“ .

Libri sacri, quos allegat Philo, sunt Pentateuchus, Iosue, Iudicum, Samuelis, Regum, Paralipomena, Esdrae, Iob, Psalmorum, Proverbiorum, Isaiae, Ieremiae, Ionae, Osee, Zachariae . Itaque perfectum catalogum librorum Veteris Testamenti ex Philone colligere non possumus. Eum tamen habuisse canonem librorum sacrorum ut ab aliis distinctorum patet ex eo. quod hi libri saepe ab eo vocantur αἱ ἱεραὶ βίβλοι, αἱ ἱεραὶ γραφαί, τὰ ἱερὰ γράμματα . Eorum scriptores sunt prophetae, „per quorum os Pater omnium oracula edidit“ . Et

Quis rerum divinarum heres § 52, n. 262; C. et W. III 60.

De mutatione nominum § 22, n. 125 sq; C. et W. III 178.

De Cherubim § 13 sq, 45 49; C. et W. I 181 sq.

De vita Moysis 1. 2, § 1, n. 2 sqq; C. et W. IV 200.

Ib. 1. 2 (3), § 39, n. 291; C. et W. IV 268.

De confusione linguarum § 11, n. 39; C. et W. II 237.

Ib. § 14, n. 62, p. 241.

De somniis 1. 2, § 26, n. 172; C. et W. III 286.

De Cherubim § 14, n. 49; C. et W. I 182.

Cf. Richter in ed. oper. Phil. VIII 219 sqq.

De confusione linguarum § 2, n. 3; Quis rer. div. heres § 52, n. 258; De vita Moysis 1. 2, (3), § 39, n. 290 etc.; C. et W. II 230; III 59; IV 268 etc.

De fuga § 36, n. 97; C. et W. III 152.