De inspiratione sacrae scripturae
p. 319
dicuntur esse inspirata, hoc non debet eo rigore intellegi, quasi omnia, quae his libris continentur, immediate venirent a Spiritu Sancto, sed sensus est Deum eo modo eorum calamum rexisse, ut in errorem non inciderent. Homines sunt, qui scribunt, et Spiritus, qui eos dirigebat, non privavit eos ratione neque memoria, ut iis inspiraret facta, quae iam perfecte noverant, sed generaliter eos determinavit ad haec potius facta scribenda quam alia, quorum non minus notitiam habebant (p. 123 sqq). Multa quidem alia addit Simon, sed contra repetitas obiectiones adversariorum eadem responsa fere repetit. Adversarii negant inspirationem, eo quod Sacra Scriptura evidenter non sit verbotenus a Spiritu Sancto dictata; Simon vero defendit inspirationem, eo quod obiectiones nihil probent contra directionem Spiritus Sancti, in qua inspiratio consistat, sed supponant falsum et exaggeratum conceptum inspirationis. Sed neque hic, quid sit haec „directio“ Spiritus Sancti, neque umquam alibi explicat. Ex una parte videtur contentus assistentia, qua avertatur error; ex altera parte loquitur de determinatione ad scribendum et approbat theoriam Cornelii a Lapide, quae nihil falsi prae se fert. Manet igitur obscuritas quaedam, quae ex scriptis Richardi Simon elucidari non potest. Alia eius scripta, quae huc pertinent, sunt „Lettre à Monsieur l'abbé P. touchant l'inspiration des Livres sacrés“, quae epistula principaliter agit de arte critica circa Sacram Scripturam exercenda; et „Réponse à la défense des sentimens de quelques Théologiens de Hollande“, maxime c. 11 (Utrumque opus simul prodiit Roterodami 1699) .
320. Magis audacter quam Simon ad Holdenii doctrinam accessit Phil. Ner. Chrismann in „Regula fidei catholicae“ § 49 sqq , ubi de inspiratione haec habet:
§ 49: „Fuerunt ex Protestantium coetu bene multi atque in iis maxime Episcopius, Salmasius, Cappellus, Millius , Marcus Antonius de Dominis, Spinoza, qui, tametsi scriptores sacros utriusque Testamenti a Deo inspiratos agnoscebant in rebus sacris et ad religionem stabiliendam necessariis conscribendis, minime tamen in aliis ad humanam historiam scientiasque naturales attinentibus, quas ex occasione attingunt, adeo ut in iis scribendis suo ipsorum genio relicti saepius aberraverint. Nec novus hic error est, iam ab Anomoeis, teste Epiphanio haer. 76, adoptatus, a sanctis vero Patribus et ecclesiae catholicae doctoribus strenue et constanter, si paucos excipias, profligatus.... Et sane arrepta semel hac licentia illud in Scripturis Sacris repudiandi, quod ad fidem religionemque non pertinere putatur, nihil erit, quod a malevolis et incredulis non possit eodem praetextu explodi; unde nihil christianae religioni perniciosius fingi posse existimavit S. Augustinus in ep. 28 (supra n. 118).... Et vero cur theistae non pauci tantopere ela-
Inter adversarios Richardi Simon, quod varias quaestiones biblicas attinet, est L. E. Dupin; sed quia eius sententia de inspiratione (Nouvelle Bibliothèque des auteurs ecclésiastiques I, Paris 1701, Dissert. prélim. l. 1, c. 2, § 6 sqq) est aeque ambigua, eum omitto.
Ed. Augustae Vindel. (sine anno) 40 sqq.
Episcopius et Salmasius erant Calvinistae, Millius vero Anglicanus, qui de inspiratione aeque laxam opinionem habebant atque illi, de quibus supra (n. 258).