De inspiratione sacrae scripturae
p. 320
borant in erroribus chronologicis, geographicis etc. in Sacra Scriptura detegendis, nisi ut per istos sacris scriptoribus etiam in divinis revolationibus referendis fidem eripiant?“
§ 50: „Ex modernis Protestantibus plerique, quantum scio, qui nondum ad castra Socinianorum et theistarum transiere, cum Catholicis de re praecipua, videlicet de aliqua, quacumque demum, Sacrarum Scripturarum divina inspiratione consentiunt, omnemque in vindicandis a falsitatis et erroris periculo sacris scriptoribus lapidem movent. E contra, non una eademque est inter ipsos quoque Catholicos de inspirationis ratione et modo sententia. Patres quidem et antiqui theologi de inspiratione agentes plerumque simpliciter docent sacros libros inspiratos esse, quin tamen huius inspirationis modum et gradum exacte determinent. At inde a saeculo XVI coeperunt varii inspirationis gradus distingui, queis Deus mentem hagiographorum afficere solet. Primus est revelatio seu manifestatio rei antea ignotae omnino divinitus facta, qua sacer scriptor ea percipit, quae aliunde penitus nescit. ... Secundus: peculiaris instinctus seu internus animi motus, a Deo in scriptore excitatus, vi cuius ad ea conscribenda animatur, quae Deus vult, ut litteris consignentur. Hoc autem denuo diversimode contingit: 1. In dogmatibus fidei et morum, in vaticiniis, legibus, praeceptis et factis iam antea revelatis. 2. In historiis variisque rerum circumstantiis referendis, quae scriptores vel per se ipsos didicerunt vel ab aliis acceperunt. Tertius: specialis assistentia sive praesentia, qua Spiritus Sanctus scriptorem ita dirigit, ne in errorem incidat, cum ea, quae aliunde iam noverat, litteris mandat. Hac in re Spiritus Sanctus duo ista scriptoribus praestat: 1. fixam tribuit, constantem et erroris nesciam voluntatem vera narrandi, 2. eo lumine perfundit, ut in iis, quae propriis sensibus perceperunt, congerendis neque oblivioni neque errori obnoxios unquam fieri contingat. His iam praenotatis, sequentes statuo canones:
321. § 51: „I. In libris sacris et canonicis contineri doctrinam a Deo per prophetas, apostolos, evangelistas aliosque hagiographos revelatam; atque hoc praecipue sensu Sacram Scripturam esse proprie verbum Dei, veritas divina et catholica est. II. Illud solum ex libris divinis fide divina credendum est, quod tamquam doctrina revelata refertur. III. Fide quoque divina credenda sunt, quae iam antea revelata fuerunt, licet postmodum sacri scriptores vel propriis sensibus se ea percepisse vel ab aliis fide dignis audivisse testentur“, ut multa, quae in evangeliis de vita et dictis Christi narrantur. „IV. Libri etiam historici Spiritu Dei pleni sunt“, quia narrant miracula, continent praecepta moralia, exhibent ea, sine quibus veritas vaticiniorum non possit stare. „V. Facta vero, quae nec antea nec in actuali scriptione revelantur, fide divina proprie non sunt credenda ... v. g. Pilatum tunc fuisse Iudaei praefectum, quando Christus crucifixus est; illud 2 Tim 4: Lucas est mecum solus ... et alia sexcenta; unde haec non fidem divinam, sed pure catholicam faciunt. Auctores igitur sacri non habuerunt in omnibus revelationem, bene vero eam inspirationem divinam, qua interius permoti ad scribendum peculiari assistentia sive praesentia Spiritus Sancti diriguntur, ne labantur, ne quid falsi aut erronei permisceant et ne uspiam a vero deflectant. VI. Quare tantum abest a dogmate, ut ne quidem certum et necessarium sit, ut singulae veritates et sententiae immediate a Spiritu Sancto sacris scriptoribus suggerantur aut inspirentur. Sufficit namque ea inspiratio, qua Spiritus Sanctus auctores sacros inter scribendum direxit, ne errarent.“