De inspiratione sacrae scripturae
p. 19
singula quidem verba Scripturae, eaque etiam in se maxime indifferentia, Philo ita premit, ut strictissimam inspirationem verbalem admississe censendus sit.
15. Status, in quo propheta tanquam os Dei loquitur ad homines, vocatur a Philone ἐπιψείασις, ἐνδουσιασμός, ἐπίπνοια, alia similia, plerumque vero ἔχστασις, i. e. mentis alienatio. Quam sic describit:
„Propheta a Deo inspiratus oracula et prophetias edit, nihil proprii loquens. Neque enim, si loquitur, capere potest ipse raptus et inspiratus, sed quae inspirantur, loquitur, quasi alio insufflante. Prophetae enim sunt interpretes Dei, qui eorum organis utitur ad manifestanda ea, quae vult.“ „Quando mens usque ad adyta pervenit, a Deo inspirata obliviscitur omnium aliorum, obliviscitur et sui ipsius; unius solius meminit [Dei]. Postquam vero cessavit enthusiasmus et deferbuit vehemens impetus, a divinis rediens, iterum homo fit et in humana incidit.“
Quatuor species ecstasium distinguendae sunt.
„Una est insanus furor, qui amentem facit ex senio aut atra bile aut alia simili causa. Alia fit ex consternatione ob terrorem inopinatum et repentinum. Alia est mentis solitudo, cum aliquando otiari contingat. Sed optima omnium est insania divina et vehementissima, qua utitur propheticum yenus. Primae speciei mentis fit in maledictionibus scriptis in Deuteronomio (28, 28): „Deliratio enim, inquit, et caecitas et ecstasis mentis corripiet impios‘, ut nihil differant a caecis, in meridie tanquam in densis tenebris palpantibus. Secundae speciei mentio saepe fit: „Correptus, inquit, Isaac stupore magno‘ (Gn 27, 33)... De tertia specie inspirationis sermo est in creatione mulieris: „Immisit, inquit, Deus ecstasim in Adam et sopivit eum‘ (Gn 2, 21), ecstasim mentis solitudinem et quietem accipiens. Somnus enim mentis est vigilia sensuum, siquidem et vigilia intellegentiae est otium sensuum. Quartae vero speciei est illud, quod nunc prae oculis habemus: „Circa occasum solis ecstasis incidit in Abraham‘ (Gn 15, 12), cum affectus eius numine correptus et afflatus esset. Neque hoc solum ostendit eum fuisse prophetam, sed etiam expressa littera in Sacris Scripturis conservata. Cum quidam naturalem virtutem, Saram, ab eo divellere conaretur, quasi non propriam sapientis et ipsius solius possessionem, sed cuiusvis simulatoris prudentiae: „Redde, inquit, homini uxorem suam, quia propheta est, et orabit pro te, et vives‘ (Gn 20, 7). Immo omni homini probo sacer sermo prophetiam attribuit. Propheta enim nihil proprii eloquitur, sed aliena, alio omnia insufflante. Malum autem virum fas non est interpretem Dei fieri, ita ut nemo malus a Deo inspiretur, sed soli sapienti hoc accidit, cum ipse solus sit organum Dei sonans, ab ipso invisibiliter tactum et pulsatum. Omnes igitur, qui iusti describuntur, inspirati et prophetantes inducuntur. Noe iustus nonne propheta est? Preces et maledictiones, quas de generationibus protulit, rerum veritate probatas, numquid non inspiratus prophetavit? Quid Isaac? Quid Iacob? Et hi enim multis aliis argumentis et maxime vaticiniis de posteris suis prophetasse exhibentur. Nam illud: „Congregamini, ut annuntiem vobis, quae
De monarchia § 9; Ed. Richter IV 297.
De somniis l. 2, § 34, n. 232; C. et W. III 295 sq.