De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 329

329. Omnes libri Vulgatae cum omnibus suis partibus „pro sacris et canonicis“ habendi sunt. De his verbis idem episcopus Gasser:

„Hac occasione (inquit) non possum non advertere, quod in schemate nostro liber canonicus idem sit ac liber sacer seu inspiratus. Cum tamen videatur unus alterve reverendissimorum Patrum aliquam admittere distinctionem inter librum canonicum et inspiratum, paucissima hac de re dicam. Eiusmodi distinctio mihi omnino aliena videtur a doctrina catholica; nam iam ex antiquissimis temporibus libri canonici et libri sacri omnino sunt idem. Sic exempli gratia in Concilio Carthaginiensi III, approbato a sede apostolica, dicitur: ‚Placuit, ut praeter Scripturas canonicas nihil aliud legatur sub nomine divinarum Scripturarum. Sunt autem canonicae Scripturae etc.‘ Ergo canonicae Scripturae iuxta Concilium Carthaginiense III sunt simul etiam Scripturae divinae.“ Citatis verbis Isidori Hispalensis et Concilii Florentini, de Tridentino ait: „Mens Concilii Tridentini nulla alia erat, quam ut [contra Protestantes] enuntiaret, quod omnes libri Veteris et Novi Testamenti recensiti, prout in Vulgata latina habentur, integri sacri et canonici habendi sint. Ergo certe ex Concilio Tridentino nihil potest inferri, quod liber canonicus et liber sacer non sit unum idemque.“

Nihilominus unus ex episcopis proposuit hanc emendationem: „Verba: ‚atque ut tales ipsi ecclesiae traditi sunt‘, vertenda videntur in sequentia: ‚atque ut tales ab ipsa ecclesia accepti, in canonem sunt relati ac fidelibus propositi‘. Idque ex eo, quod ratio ‚sacri‘ consistit in divina inspiratione, quam ecclesia agnoscit ex traditione; ratio autem ‚canonici‘ derivatur ex eo, quod ecclesia, librorum divinitate recognita, illos in canonem recenset et ut sacros recipiendos esse declarat. Non ergo satis distincte paulo ante absolute asserta esset complexa illa phrasis: ‚Eos vero ecclesia pro sacris et canonicis habet.‘ Transeat tamen; sed notabilis illa diversitas respectum ad vitandam confusionem aliquo saltem pacto indicabitur formula superius allata, nempe ‚atque ut tales ab ecclesia accepti, in canonem sunt relati ac fidelibus propositi‘. Ad rem: Concilium Tridentinum libros illos ut Sacros se suscipere ac venerari dixit, et posteaquam illorum indicem recensuit, anathemate percellit eos, qui pro sacris et canonicis eosdem non susceperint.“

Respondit episcopus Gasser: „Exceptio 59 vult inferre aliquale discrimen inter libros canonicos et libros inspiratos seu sacros. Reapse quoad etymologiam est discrimen inter has voces; immo etiam in hypothesi potest distingui inter librum canonicum et inter librum inspiratum, seu potius vice versa. Sed in concreto, sicut nos loquimur de libris sacris Veteris et Novi Testamenti, nullum datur discrimen inter libros canonicos et inter libros inspiratos seu sacros.“ Admissa non est illa emendatio, sed doctrina definita est, prout in schemate expressa erat.

Ib. 138 sq.

Ib. 225 sq. n. 59.

Ib. 239 sq.