De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 330

Granderath in historia Concilii Vaticani ad verba episcopi Gasser adnotat: „Gasser concedit differentiam conceptum, censet autem reapse omnes libros inspiratos, qui exstent, etiam esse canonicos et vice versa; quae suppositio fortasse vera est, sed difficulter probatur.“

Nihilominus haec probatio non videtur adeo difficilis. Nam omnes libros canonicos esse libros inspiratos ex ipsa definitione ecclesiae immediate patet. Potest igitur solum quaeri, num sint libri inspirati, qui in canonem non sint recepti, seu qui non sint canonici. Iamvero si libri inspirati stricto illo sensu intelleguntur, quo ecclesia semper intellexit ut libros sacros distinctos ab omnibus aliis libris, utpote constituentes fundamentum et regulam fidei catholicae, sic nullus liber inspiratus est, qui canonicus non sit. Etsi enim actualis in canonem receptio non pertinet ad rationem inspirationis, ostendit tamen librum, qui in canonem recipitur, esse verbum Dei scriptum, omnibus ad credendum propositum. Atqui si Deus inspirat librum scribendum ad hoc, ut sit fundamentum et regula fidei catholicae, etiam intendit, ut liber qua fidei norma recipiatur seu ut canonicus habeatur. Potuit quidem Deus et potest etiam nunc inspirare librum ad privatum usum alicuius vel aliquorum. Sed haec inspiratio ab inspiratione nostrorum librorum sacrorum differret, sicut revelatio privata differt a revelatione publica. Ecclesia vero numquam alios libros vocavit sacros seu inspiratos nisi eos, qui pertinent ad fidem catholicam. Ergo recte dixit Gasser librum omnem inspiratum in concreto esse etiam librum canonicum; et e converso intentio Dei, ut liber ab ecclesia proponatur ut canonicus, est de conceptu inspirationis, prout hic applicatur ad nostros libros sacros.

Quod vero libri ut sacri ecclesiae traditi sunt et ab ipsa agnoscuntur, non pertinet ad essentiam inspirationis, sed ad manifestationem inspirationis, quemadmodum idem episcopus in Concilio Vaticano exposuit:

„Positive dicitur, quid sit inspiratio, et quidem quoad characterem internum, scilicet quod Spiritu Sancto inspirante conscripti Deum habeant auctorem; et deinde quoad characterem externum, quod ut tales ecclesiae per apostolos traditi sint. Nam ut et Augustinus iam dixit: „Evangelio

Geschichte des Vatik. Konzils II, Freiburg 1908, 466.

In schemate definitionis haec verba „per apostolos“ posita erant in ipso capite. Sed obiectio quaedam facta erat, de qua Gasser ait: Deputatio decrevit, „ut verba ista „per apostolos“ omittantur, non quidem quod verba, si dicimus „ecclesiae traditi qua tales“ alium sensum fundant, quam si dicimus „per apostolos traditi“. Nam ut ecclesia de fide credendum proponere possit, librum aliquem esse inspiratum, utique non solummodo debet esse haec scientia certa, sed debet etiam esse revelata; ut vero sit revelata, debet inveniri in deposito ecclesiae, et ut inveniatur in deposito ecclesiae, utique deponi debuit a Iesu Christo, ab apostolis etc. Sed ut nihilominus verba aliquantulum latius pateant, deputatio proponit verba ista ultima schematis sic esse a Congregatione generali accipienda, ut dicatur: atque ut tales ipsi (scilicet ecclesiae) traditi sunt“ (Coll. Lac. VII 142). Quo sensu haec verba „aliquantulum