De inspiratione sacrae scripturae
p. 331
non crederem, nisi ecclesiae me moveret auctoritas. Ergo character iste externus debet accedere, ut liber aliquis habeatur inspiratus, et ut fide divina hoc credere teneamur.
330. Exclusa igitur est omnis sententia, qua liber aliquis vel pars aliqua Scripturae dicitur non ex positiva et immediata inspiratione Dei processisse. Maxime igitur falsa est opinio Ioannis Jahn (supra n. 325), qui omnem inspirationem proprie dictam reicit; falsa est omnis opinio, secundum quam ad rationem libri inspirati vel sola assistentia divina cavens errores requiritur, vel sola approbatio subsequens, vel utraque simul; falsa omnis opinio collocans rationem libri inspirati in eo tantum, quod revelationem sine errore contineat. Quomodo ad Lessii opinionem se habeat definitio vaticana, supra (n. 286) expositum est.
In ipso Concilio Vaticano theologi ad schema huius definitionis adnotaverant reici duplicem errorem: primum eorum, qui affirment quosdam libros sola industria humana scriptos, per approbationem ecclesiae, sive mosaicae sive christianae, factos esse sacros; alterum eorum, qui dicant libros solum ratione materiae, quod sine errore veritates revelatas contineant, esse sacros. Dein positive statui tria:
„1. Libri conscripti sunt inspirante Spiritu Sancto. Erat igitur supernaturalis operatio Spiritus Sancti in homines ad ipsos libros scribendos. 2. Ex hoc ipso, quod actio Spiritus Sancti referebatur ad scribendos libros per homines ad hoc opus inspiratos, ipsi libri sunt et ab apostolo dicuntur Scriptura divinitus inspirata. 3. Denique actio illa inspirationis erat huiusmodi, ut Deus sit librorum auctor seu auctor scriptionis, ita ut ipsa rerum consignatio seu scriptio tribuenda sit principaliter operationi divinae, in homine et per hominem agenti, et proinde libri contineant scriptum verbum Dei. „Ex hoc puncto procedat necesse est inquisitio theologorum, qui accuratius naturam inspirationis scrutaturi sunt. Quaerendum ipsis est, quae operatio Dei in humanum auctorem libri requiratur, ut Deus reapse auctor eius sit. Hic igitur conceptus auctoris libri theologo in inquisitione sua continuo ob oculos versari debet. Nam si quis inspirationem in ea actione divina in humanum auctorem collocare vellet, ob quam Deus non vere auctor libri vocari posset, a recta via aberraret.“
331. Postremo Concilium Vaticanum, sicut Tridentinum, loquitur de expositione Sacrae Scripturae. Tridentinum negativa formula usum erat: Non licere „contra eum sensum, quem tenuit et tenet sancta mater ecclesia, cuius est iudicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum Sanctarum, aut etiam contra unanimem consensum
latius pateant“, non apparet, nisi in quantum illud membrum „per apostolos“ sic non diserte definitur, etsi necessario subintellegitur. Fortasse voluerunt evitare, ne quid de modo traditionis, e. g utrum explicite an implicite, neque de iis, qui nomine apostolorum comprehendantur, exponendum videretur.
Coll. Lac. VII 141. Ib. 522.
Theod. Granderath, Geschichte des Vatik. Konzils II 481.