De inspiratione sacrae scripturae
p. 332
Patrum, ipsam Scripturam Sacram interpretari“. Concilium autem Vaticanum pro verbis negativis eligit positiva:
„Quoniam vero, quae Sancta Tridentina Synodus de interpretatione divinae Scripturae ad coercenda petulantia ingenia salubriter decrevit, a quibusdam hominibus prave exponuntur, Nos, idem decretum renovantes, hanc illius mentem esse declaramus, ut in rebus fidei et morum, ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium, is pro vero sensu Sacrae Scripturae habendus sit, quem tenuit ac tenet sancta mater ecclesia, cuius est iudicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum Sanctarum; atque ideo nemini licere contra hunc sensum, aut etiam contra unanimem consensum Patrum ipsam Scripturam Sacram interpretari.“
Ad illa verba „a quibusdam hominibus prave exponuntur“ a theologis Concilii Vaticani haec explicatio addita est:
„Patet praeposterum omnino esse sensum, ad quem temerarii quidam recentiores critici et interpretes decretum Concilii [Tridentini] detorserunt. Aliqui enim dixerunt decretum esse merae disciplinae, et non absolute pro quovis tempore, sed solum pro illis adiunctis, quibus editum est, habere valorem. Alii vero id, quod Concilium vetat Scripturam interpretari, contra sensum, quem tenet ac tenuit ecclesia, ita intellegendum esse aiunt, ut solummodo fas non sit interpretando dogma aliquod fidei, ab ecclesia definitum, excludere et negare.“ Quamvis e. g. constet textum Iac 5, 14 ab ecclesia intellegi de sacramento extremae unctionis, iuxta haec principia sensus iste ecclesiae non necessario esset norma interpretationis, sed posset aliquis libere negare hunc sensum textui inesse, dummodo non neget ipsum dogma, extremam nempe unctionem esse sacramentum novae legis. Quare necesse est, ad huiusmodi petulantia ingenia coercenda, supremam illam interpretationis catholicae normam, quae est iudicium et consensus ecclesiae de vero sensu Scripturarum, ita proponere, ut manifestum sit 1. non de re mutabilis disciplinae, sed incommutabilis dogmatis hic agi; 2. non solum excludi interpretationem, quae contradictorie opponatur sensui, quem ecclesia alicui Scripturae loco subesse doceat, sed etiam necesse esse ipsum illum sensum ab ecclesia retentum habere ut verum sensum Scripturae. Hoc autem utrumque fit per definitionem in schemate propositam.“
Ceterum de hac parte capitis hinc atque illinc disputatum est in Concilio , neque hucusque de sensu illorum verborum: „In rebus fidei et morum, ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium“ inter theologos plane convenit. Sed hanc rem, quia non pertinet ad inspirationis doctrinam, hic missam facimus.
Coll. Lac. VII 251.
J. Ranolder (Hermeneut. Bibl. , Budae 1859, 295 sq) inter hos recenset J. Jahn (Einl. I, § 91), H. Gener (Enchir., Vienne 1812, 41), A. Arigler (Hermeneut. Bibl., Viennae 1813), alios.
Coll. Lac. VII 523.
Ib. 124, n. 38 sqq; 143 sqq; 226, n. 60; 240 sq.
Cf. Granderath, Geschichte des Vatik. Konzils I 466 sqq 481 sq.