De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 333

ART. II.

DISPUTATIONES ORTAE DE EXTENSIONE INSPIRATIONIS ET INFALLIBILITATIS SACRAE SCRIPTURAE.

332. Per Concilium Vaticanum poterat quaestio de inspiratione Sacrae Scripturae videri plane soluta, cum definitum sit totam Scripturam cum omnibus suis partibus ex positiva inspiratione Dei ita processisse, ut Deus sit verus eius auctor. Nihilominus non multo post Concilium disputatio de inspiratione nova vi revixit, cuius rei ratio erat haec: Ex una parte adversarii ecclesiae obiciebant Catholicis eos decretis vaticanis cogi ad admittenda ut divina oracula Scripturae dicta omnia et singula, etiamsi cum sana ratione et certis scientiae placitis evidenter pugnarent. Ut igitur huic obiectioni occurrerent, plures viri docti inter Catholicos studebant ostendere definitionibus ecclesiae nequaquam tantum artatam esse libertatem sentiendi, quantum adversarii supponerent. Ex altera parte quidam, laudabili studio ducti cum ecclesia animos quam plurimorum conciliandi, vias, quibus sibi appropinquarent dissidentes, quam latissimas reddere conabantur. Quod ut efficerent, praecepta fidei et morum neque tam multa neque tam gravia esse neque in specie inspirationem tam presse intellegendam esse, quam multi opinarentur, dicebant. Simul sperabant futurum, ut laxato paululum inspirationis conceptu, studia exegetica fierent faciliora, amoeniora, magis fructuosa. Cum vero disputantium multitudo maxima fuerit, ex multis paucos eligemus, qui vel magis noti sunt vel magis distinctum specimen huius modi procedendi praebent.

333. Ponatur igitur primo loco, qui neque tempore neque auctoritate inter primos fuit, sed qui liberaliores opiniones omnes in systema quoddam redegit, Canonicus Salvatore di Bartolo, cuius liber I Criteri teologici, in linguam gallicam versus et notis quibusdam interpretis auctus, longe lateque ab ipso auctore spargebatur , mox tamen in indicem librorum prohibitorum relatus est. Auctor favet „communionismo“ et „minimismo“. Ut scilicet unio inter Catholicos et alios ab ecclesia dissidentes facilius efficiatur, vult efferri ea, quae sint omnibus Christianis communia, taceri vero ea, quae sint diversa (modo ne agatur de evidenti revelatione), exspectari clariorem expositionem conceptuum, promoveri sensum fraternitatis omnium hominum. Haec „communionismum“ constituunt, cui addendus est „minimismus“, i. e. ecclesia debet „restringere, quantum fieri potest, affirmationem sive magistralem sive dogmaticam; theologus autem debet limitare,

Les Critères théologiques, Paris 1889. Huius versionis paginas indicabo. Doctrina huius editionis in quibusdam differt a prima editione italica.