De inspiratione sacrae scripturae
p. 334
quantum fieri potest, extensionem huius affirmationis ecclesiasticae“, sicut providentia divina in gubernatione mundi, evitatis superfluis, fines suos per minima media, quibus fieri potest, attingit. Ita minimismus limitat doctrinam necessario tenendam, ut largum campum relinquat libertati theologicae, semper integra servata revelatione (p. 286 sqq).
334. Tali igitur intentione motus, de inspiratione haec docet:
„Inspiratio est auxilium supernaturale, influens in intellegentiam et voluntatem hagiographi et efficiens, ut scribat veram doctrinam in rebus fidei et morum, item facta vera, essentialiter nexa cum fide et doctrina morali, reliqua autem cum intentione omnino recta et missione divina, plane speciali, ad salvandum genus humanum.“ In explicatione addit: „Est concursus Spiritus Sanc'i talis, ut tota Scriptura huic Spiritui divino ut auctori attribuenda sit“ (p. 244). Sed ecclesia, etsi hoc definivit, numquam tamen „accurate determinavit elementa constitutiva conceptus inspirationis, et inter theologos de extensione inspirationis non convenit“. Unde debemus consulere rationem, traditionem, textus biblicos, sententias virorum praeiudiciis non occupatorum, disciplinas naturales.
Inspiratio tres gradus habet: maximum, minimum, medium (p. 245). Quoad doctrinam fidei et morum et facta cum ea conexa Deus non potest inspirare nisi veritatem. Quoad alia necessario requiruntur intentio recta et missio illa specialis (p. 246). Quod attinet priorem classem rerum, maximum inspirationis admittendum est, interdum usque ad ipsa verba (p. 247). „Cum ignoremus, quando inspiratio textus biblici adsit in minore gradu et plus actionis relinquat operationi humanae, fidelis debet esse dispositus ad reverentiam omnem possibilem deferendam affirmationi biblicae, quamdiu praesentia argumentorum certorum eum non obligat ad minuendam hanc reverentiam, in quantum operatio humana debite probata est“ (p. 248). „Non semper neque in expressionibus neque in modo dicendi inspiratio admittenda est“ (p. 249).
„Minimum inspirationis adest in elementis accessoriis factorum in libris sacris narratorum, neque inspiratio in hoc gradu fidem facit infallibilitati cooperationis humanae.“ Hic enim maxime „verbum materiale“ (pars materialis) Sacrae Scripturae apparet. Hic igitur non omnis dubitatio, aequivocatio, error excluditur. Communibus quidem fidelibus hoc non est dicendum, cum non possint satis capere distinctiones necessarias; „at non videmur nobis carere debita reverentia, cum, dummodo res sit evidens, loquimur de aequivocatione vel errore verbi materialis“ (p. 251). Hac re Deus non offenditur, quia non ipse commisit aequivocationem vel errorem, sed homo, secretarius eius. Si Verbum incarnatum habuit imperfectiones naturales, si Deus permisit, ut in Scripturam ab hominibus conservatam paulatim irrepserint errores, „cur Deus non sineret secretarium suum, i. e. hagiographum, committere in narratione factorum accessoriorum defectus, qui in ipsum non redundant, sed soli homini, quo usus est, imputantur?“ (p. 252). Si cum inspiratione non pugnat, quod auctor sacer scripto suo inserit antiqua documenta, „cur igitur Scriptura cessat esse inspirata, quando hagiographus in rebus accessoriis aequivocationes committit, sequitur opiniones communes, incidit in errores? Deus, permittens, ut manifestetur imperfectio humana, intactam servavit, in veritate sua, totam cogitationem divinam“ (p. 253).