De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 20

ventura sint vobis in diebus novissimis' (Gn 49, 2), erat verbum viri inspirati, siquidem notitia futurorum non est hominis propria. Quid Moyses? [et reliqua, quae iam supra n. 14 citata sunt]... Recte igitur inspiratum significat dicens: ‚Circa solis occasum ecstasis incidit.‘ Solis autem symbolo intellectum nostrum significat; quod enim in nobis ratio, hoc in mundo sol est, quia utrumque luciferum, alter universo lucem aspectabilem praebens, altera nobis ipsis radios intellectuales per conceptus mentis. Quamdiu igitur adhuc intellectus noster lucet et movetur, meridianum quodammodo splendorem in totam animam effundens, nostri conscii numine non corripimur; quando vero ad occasum vergit, opportune ecstasis divina irruit et furor corripiens. Quando enim lux divina fulget, occidit humana; quando vero illa occidit, haec rursus exsurgit et oritur. Prophetico enim generi hoc solet accidere; emigrat enim in nobis sensus ad divini spiritus accessum; ad recessum autem eius rursus immigrat. Neque enim fas est, ut mortale cum immortali simul habitet. Ideo occasus rationis et consequens obscuritas ecstasim et divinam insaniam produxit. Quod vero sequitur in Scriptura, hoc est: ‚Et dictum est ad Abraham.‘ Vere enim propheta, etiam quando loqui videtur, secundum veritatem silet; alius autem eius loquendi organis, ore et lingua, utitur ad proferenda, quae vult. Invisibili autem arte musica ea movens, sonoram et concinnam et plenam symphoniam efficit.“

16. Hisce verbis Philo in conceptum inspirationis et prophetiae elementum aliquod ingerit, quod in Vetere Testamento numquam ut essentiale quid ad inspirationem vel prophetiam requiritur. Veri enim prophetae exhibentur ut sui plane conscii, etsi forte terrore correpti propter praesentiam numinis; immo nomine insanientium (meshuggaim) falsi prophetae designantur (Osee 9, 7 et alibi). Deus dicitur quidem hominibus loqui in somniis vel in ecstasi, i. e. hominibus usu sensuum externorum privatis, at non usu rationis carentibus. Praeterea multae apparitiones Dei et revelationes narrantur, quae factae sunt hominibus vigilibus et sui plane compotibus. Minime vero exhibentur sacri scriptores componentes libros suos extra se rapti et scribentes, quae non intellegebant. Itaque Philo haec non hausit ex traditione iudaica, sed transsumpsit ex doctrina gentilium, quorum vates in statu sacrae insaniae oracula edere solebant. Unde etiam illa vocabula Philoni usitata: χρησμός, μανία, ἱεροφάντης, ἐνδουσιάν etc.

Sicut autem recessit a fide tradita in describendo conceptu inspirationis, ita etiam falsae opinionis fautor exstitit extendendo collationem inspirationis ad plurimos homines. Non multum quidem refert, quod ait, antiquitus prophetiam attributam esse omnibus hominibus probis; nam viri illi antiqui, de quibus loquitur, sunt patriarchae, qui omnes utique fuerunt prophetae. Sed etiam sibi ipsi adscribit inspirationem:

„Quae ipse millies me passum esse scio, fateri non pudet. Volens de philosophorum placitis pro more scribere et perspicue videns, quae componenda essent, mentem sterilem et infructuosam repperi et infecta re ces-

Quis rer. div. her. § 51—53, n. 249 sqq; C. et W. III 56 sqq.