De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 335

335. „Minimum inspirationis adest in materiis ordinis non religiosi, et hoc minimum inspirationis non reddit nos certos de infallibilitate cooperationis humanae. Etiam in materiis ordinis non religiosi (i. e. extra ambitum doctrinarum fidei vel morum vel factorum essentialium) inspiratio habetur; nam etiam in hoc ordine non religioso scriptor praeter rectam intentionem habebat specialem missionem salvandi genus humanum scriptis suis... Inspiratio se extendet ad has omnes res accidentales, quae complent opus hagiographi. At non dicemus hanc inspirationem esse in maximo gradu vel etiam in intermedio gradu, id quod esset mediocrem honorem deferre dono Dei et absorbere activitatem scriptoris humani; dicemus eam esse in minimo gradu, nec quidquam amplius. Haec minima inspiratio plus libertatis reliquit scriptori humano. Hic, essentialiter limitatus et fallibilis, poterit reapse... in hoc ordine non religioso committere aequivocationes, errores, vel simpliciter dubitare.“ Ad hunc ordinem non religiosum pertinent geographia, chronologia, historia naturalis, physica, fortasse etiam philosophia minus accurata et defectus litterarii contra stili elegantiam. Sed etiam hic reverentia Scripturae exhibenda eatenus tantum recedit, quatenus seriis argumentis postulatur (p. 254 sqq).

Itaque si haec breviter comprehendere placet, secundum Bartolo tota quidem Scriptura est inspirata, sed praeter res fidei et morum et res cum his essentialiter nexas Scriptura non est infallibilis, sed potest continere errores.

Interpres gallus hanc notam apponit: „Facile hic recognoscuntur ideae illustrissimi Cardinalis Newman. Eas tamen auctor exhibet cum quadam modificatione. Cum enim secundum magnum illum scriptorem anglum quidam textus minimi momenti potuerunt esse exempti ab inspiratione, canonicus S. di Bartolo extendit inspirationem usque ad singulas has res ordinis accessorii, sed subdit tum inspirationem non iam fidem facere infallibilitati cooperationis humanae. Differentia inter haec duo systemata est pure theoretica“ (p. 335).

336. Cardinalis Newman de inspiratione scripserat in periodico „The Nineteenth Century“ (Febr. 1884). Hunc articulum impugnaverat Healy (postea episcopus) in „The Irish ecclesiastical Record“, a qua impugnatione Newman doctrinam suam defendit opusculo: „What is of obligation for a Catholic to believe concerning the Inspiration of the Canonical Scriptures“, London 1884. Cum in hoc opusculo sententiam suam magis explicet, satis erit eius summam et paginas indicare.

Tridentinum et Vaticanum nobis de inspiratione dant informationem magis distinctam et definitam quam ulli alii fontes theologici. Iamvero „haec duo concilia definiunt Scripturas esse inspiratas, et in omnibus partibus inspiratas, sed non immediate inspiratas actu divino, sed mediantibus hominibus inspiratis, eas esse inspiratas in omnibus rebus fidei et morum, quibus verbis non sola doctrina theologica significatur, sed etiam narrationes historicae et