De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 336

propheticae. quas continent, inde a Genesi usque ad Actus Apostolorum, eas tandem, quia sunt inspiratae, quatenus scriptae ab hominibus inspiratis, continere humanum elementum, quod manifestatur lingua, stilo, ratione cogitandi, indole, proprietatibus intellectualibus, iis infirmitatibus, non peccaminosis, quae ad naturam nostram pertinent, et ex quibus in rebus nullius momenti procedere potest, quod in definitionibus doctrinalibus vocari solet obiter dictum. Nihilominus cum donum inspirationis sit divinum, Catholico obliviscendum non est id, quod tractet, esse vere verbum Dei, quod, ut dixi in articulo meo, propter difficultatem semper definiendi limites inter divina et humana non potest in eadem linea poni cum aliis libris, quemadmodum nunc facere solent, cum naturam sacramenti habeat, quod est internum quid et externum et canalis gratiae supernaturalis (p. 4 sq).

Cum inspiratio Scripturae derivetur ex inspiratione sacrorum scriptorum, haec autem inspiratio sit charisma, dicendum est de hoc charismate, quod valet de omnibus gratiis gratis datis: Hae gratiae dantur ad certos fines et his finibus limitantur. Finis, ad quem evangelistae et prophetae mittebantur, erat hic, ut docerent nos officia nostra erga Deum et homines; ergo quoad has res erant inspirandi. In harum rerum inspiratione insistunt concilia, quae toties repetunt Scripturam esse inspiratam in rebus fidei et morum (cf. supra n. 276). Cur adeo insistunt, „si tamen fides et mores respectu inspirationis sunt partes tantum largioris doni? Cur non pure et simpliciter Scriptura dicta est inspirata in omnibus materiis sive fidei sive factorum, non in omnibus tantum partibus, sed etiam quoad quaecumque obiecta? Si nihil minus quam suprema et perfectissima veritas in omnibus rebus censenda est ista gratia data inspiratis scriptoribus, cur specialiter efferuntur res fidei et morum ut provincia legitima inspirationis, et ita obumbratur amplior et magis completa consideratio biblicae veritatis?“ (p. 8 sq.)

337. Sed hic quaestio oritur: Si inspiratio pertinet ad res fidei et morum, „numquid historicae relationes factorum includuntur? Non possum nisi cum risu cogitare fuisse aliquem, qui me censuerit tam absurdum, ut eas excludam, praesertim cum textu satis longo in dissertatione mea eas expressum incluserim ... nam ita scripsi in § 13, p. 56: Cum concilia, ut ostensum est, efferant inspirationem Scripturae respectu fidei et morum, notatu dignum est ea numquam dicere ullum verbum directe respectu inspirationis eius in materia factorum. Sed numquid inde concludere licet, relationem factorum in Scriptura non fieri certam per eius inspirationem? Non licet ita concludere.... Simplex ratio est haec: Sacra narratio, per tot aetates protracta, quid est nisi ipsum obiectum fidei nostrae et regula oboedientiae nostrae? Quid nisi haec ipsa narratio est illa supernaturalis doctrina, ob quam inspiratio data est? Quid est tota historia relata in Scriptura inde a Genesi usque ad Esdram et ab Esdra usque ad finem Actuum Apostolorum nisi manifestatio providentiae divinae, qua tum magna ex parte et cum applicationibus analogicis explicatur universalis historia, tum praeparatur, praefiguratur, praedicitur evangelica dispensatio? Paginae eius ab initio usque ad finem spirant providentiam, gratiam, Dominum nostrum, opus eius et doctrinam.... Sub hoc respectu Deum habet auctorem, etsi digitus Dei verba nulla formabat nisi decalogum. Ideo historia biblica merito postulat, ut secundum substantialem plenitudinem suam accipiatur de fide ut vera.