De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 337

Sub hoc respectu Scriptura inspirata est, non solum in rebus fidei et morum, sed in omnibus partibus suis, quae cum fide nexae sunt, inclusa materia factorum“ (p. 11 sqq).

Sed sunt in Scriptura etiam obiter dicta, „i. e. phrases, clausulae, sententiae biblicae de materia puri facti, quae, utpote non pertinentia ad fidem et mores, sine violentia referri possunt ad humanum elementum in eius compositione“. Haec non necessario falsa, sed sine auctoritate prolata sunt, non igitur fidem postulant. Unde ex admissione obiter dictorum „hoc commodum oritur, ut quis possit dimittere difficultatem sibi obiectam, ad quam solvendam fortasse doctrina vel eruditione vel ingenio caret, ut neque affirmare neque negare debeat quaestionem, quae est ultra vires eius, et a qua nihil pendet. In rebus difficilibus studiosus catholicus in pace relinquitur. Si vero quaeritur, quis definiturus sit, quae sint res alicuius momenti, quae non sint, statim respondeo: ecclesia. . . . Sumamus exemplum ex iis, quae Scriptura offert. S. Paulus loquitur de penula, quam Troade apud Carpum reliquit. Hocine infallibile dictum putaverit S. Timotheus? Supponamus eum ex certa evidentia repperisse, penulam ab apostolo apud Eutychum, non apud Carpum fuisse relictam, numquid ipse, numquid Catholici nunc turbarentur, quod S. Paulus commisset errorem? Numquid Christiani dicturi essent se non iam fidem habituros esse Paulo, cum tam clare ostendisset se non habere Spiritum Dei? . . . Estne, quod Paulus rogat Timotheum de penula verbum [divinum]? Estne plus quam apparens exceptio a continuitate inspirationis in textu epistulae? Numquid ideo non fuit haec continuitas sine ulla interruptione in S. Paulo, si consideramus inspirationem ut supernaturalem habitum? Licetne mihi hanc quaestionem urgentem et magni momenti ponere sine profanatione: num potuit S. Paulus dicere: Haec dicit Dominus: mitte penulam etc.? Nihilominus non nego eum potuisse in certo casu ita loqui. Sed adigimurne hic ad hanc hypothesim?“ Censet Cardinalis hanc suam doctrinam posse colligi ex S. Thoma 1, q. 102 et de Pot. q. 3 (p. 14 sqq).

Si per hanc doctrinam videtur „restringi“ inspiratio, nonne illi quoque „restrictionem“ admittunt, qui negant inspirationem verbalem? Et si una „restrictio“ admittitur, cur alteram admittere non licet? (p. 19 sqq). Docet quidem Vaticanum „libros integros cum omnibus suis partibus inspiratos esse“. Sed responsum non videtur difficile. „Nullane est distinctio inter donum ipsum et finem, propter quem datum, et usum, ad quem applicandum est? . . . Quamquam Scriptura est plene inspirata, quaestio manet, ad quem finem? Brevi, inspiratio Scripturae in omnibus partibus est una res; in omnibus rebus, alia res.“

Itaque quoad res, quae nullum nexum habent cum fide et moribus, Cardinalis Newman admittit in Scriptura „obiter dicta“, quibus non necessario ut verbis infallibilibus fides habenda sit, idque ob eam rationem, quod ad finem Sacrae Scripturae hoc non requiratur.

338. Audacius egit Franciscus Lenormant. Secundum ipsum tota quidem Scriptura est inspirata, at non quidquid inspiratum est, etiam infallibiliter verum est. Concedendum est in rebus fidei et morum