De inspiratione sacrae scripturae
p. 338
Scripturam esse normam infallibilem; sed de aliis rebus idem dici nequit. Ita undecim priora capita Genesis, i. e. historia sacra usque ad vocationem Abrahae exclusive, sunt vetus quidam mythus, qui servit ut vehiculum idearum religiosarum, sed in quo elementa historica et fabulosa non iam separari possunt. Hos conceptus Lenormant praecipue exponit in opere „Les origines de l'histoire d'après la Bible et les traditions des peuples orientaux“. In introductione tomi primi (Paris 1880) haec ait:
„Christianus sum, et nunc, cum fides mea possit esse titulus ludibrii, eo magis insisto, ut eam alta voce proclamem. Sed simul homo litteratus sum, et ut talis non novi alteram scientiam christianam, alteram licentiose philosophantem, sed unam solam scientiam admitto, quae non indiget alio epitheto praeter nomen suum, quae quaestiones theologicas omitit ut extraneas provinciae suae, et cuius omnes, qui eam bona fide quaerunt, eodem titulo famuli sunt, quaecumque sunt eorum persuasiones religiosae. Huic scientiae vitam meam consecravi, et sacro conscientiae officio viderer mihi deesse, si motus praeceptis alius ordinis, quomodocumque in se venerabilibus, timerem sincere et sine ambagibus dicere verum, in quantum puto me illud invenisse. Fides mea solidius fundata est, quam ut timida sit; unde si in decursu inquisitionum mearum occurreret mihi apparens antinomia inter scientiam et religionem, ne uno quidem temporis puncto studerem eam attenuare vel dissimulare, a priori certus futurum, ut aliquando in harmoniam redeant, ad quam cognoscendam aptus non fui. Sed addere oportet, mihi adhuc numquam in vitae curriculo, quod complectitur quinque lustra studio dedita, occurrisse realem pugnam inter scientiam et religionem. Secundum meam persuasionem earum provinciae sunt absolute distinctae, ut desit periculum conflictationis. Bellum inter eas oriri nequit, nisi altera ir alterius fines abusive se ingerat. Veritates earum sunt diversi ordinis, neque umquam consentiam ad eas inter se sacrificandas, quia numquam necesse erit hoc fieri“ (p. vi sq).
His principiis munitus, putat se posse et admittere inspirationem Sacrae Scripturae et tamen res (non pertinentes ad fidem et mores) in ea contentas tractare, quasi non essent scriptae in libro inspirato.
339. „Quod in specie attinet quaestiones biblicas, quarum una tractatur in hoc opere, firmiter credo inspirationem divinam sacrorum librorum, et perfecta subiectione subscribo decisionibus doctrinalibus ecclesiae huc pertinentibus, sed scio his decisionibus inspirationem non extendi nisi ad ea, quae religionem spectant, quae fidem et mores tangunt, hoc est ad instructiones supernaturales in Scriptura contentas. In aliis rebus indoles humana scriptorum biblicorum servata est integra. Suam quisque notam impressit stilo libri sui. Quoad scientias physicas non habuerunt lumen speciale, secuti sunt opiniones communes, immo praeiudicia temporum suorum. „Finis Sacrae Scripturae est, inquit Cardinalis Baronius, ut doceat nos, quomodo ad caelum eatur, non quomodo caelum gradiatur“, a fortiori non, quomodo eant res in
Cf. infra n. 367 nota.