De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 339

hac terra, et quae vicissitudines inter se successerint. Spiritus Sanctus non id agit, ut revelet veritates scientificas, non magis quam historiam universalem. Tradidit mundum disputationi eorum. Subiectio, quam Christianus debet auctoritati ecclesiasticae in doctrinis fidei et morum ex libris biblicis derivandis, non tangit libertatem integram hominis litterati, ubi agitur de diuidicanda indole narrationum, de modo eas recte interpretandi secundum rationem historicam, de propria earum origine aut relatione ad traditiones aliorum populorum, qui carebant adiumento inspirationis divinae (p. vii sqq).

340. „Doctrina christiana distinguit in Scriptura ut duas res diversas revelationem et inspirationem. Omnia inspirata sunt, non omnia revelata sunt. Inspiratio nequaquam excludit usum documentorum indolis humanae neque acceptatas per hagiographos traditiones populares, sua sponte formatas per decursum saeculorum, communes Hebraeis et populis destitutis omni alio adiumento praeter lumen naturale, populis deditis errori polytheismi. Quidnam debemus recognoscere in primis capitibus Genesis? Narrationem revelatam, an potius traditionem humanam, collectam per scriptores inspiratos ut antiquissimam memoriam generis sui? Haec est quaestio, ad quam examinandam adductus sum, comparans narrationes libri sacri cum illis, quae circumferebantur multo ante aetatem Moysis inter populos excultos inde a summa antiquitate, a quibus Israel erat circumdatus, ex quibus erat egressus. Quantum ad me, conclusio huius inquisitionis non est dubia. Quae legimus in primis capitibus Genesis, non sunt relatio dictata per Deum ipsum, cuius possessio erat singulare privilegium populi electi. Haec est traditio, cuius origo recedit in noctes saeculorum maxime remotorum, quam omnes magni populi Asiae anterioris communem habebant cum quibusdam variationibus. Forma, quam ei dat Scriptura, tam arte cognata est cum illa forma, quam hodie rursum invenimus Babylone et in Chaldaea, huius vestigia adeo premit, ut non iam dubitari posse censeam, quin ex eodem fonte profluxerit. Familia Abrahae hanc traditionem secum tulit in transmigratione ex Ur Chaldaeorum in Palaestinam, eamque extulit fixam iam quoad formam, sive scripto fuit consignata, sive ore conservata. . . . Prima capita Genesis constituunt librum originum secundum narrationes a generatione in generationem propagatas inter Israelitas inde a temporibus patriarcharum; et quae narrabantur in hoc populo, similia erant secundum substantiam iis, quae dicebantur in libris sacris regionum adiacentium Euphrati et Tigridi (p. xvi sqq).

„Sed, inquies fortasse, si haec ita se habent, ubinam cernis inspirationem divinam scriptorum, qui hanc archaeologiam composuerunt, ubi illud auxilium, quo tu, ut omnis Christianus, debes eos credere fuisse ductos? Ubi? In spiritu absolute novo, qui animat eorum narrationem, etsi externa forma integra fere manserit eadem atque apud proximos populos. Eadem est narratio, eaedem digressiones, eodem ordine sibi succedentes. Nihilominus nisi quis caecus est, non potest non perspicere sensum factum esse plane alium. Polytheismus exuberans, qui apud Chaldaeos obumbrabat has historias, religiose eliminatus est, ut locum cederet monotheismo maxime severo. Ea, quae olim prae se ferebant notiones naturalisticas singulariter crassas, iam facta sunt vestimentum veritatum moralium ordinis altissimi et purissime spiritualis. Lineamenta essentialia formae traditionalis servata quidem sunt, attamen inter Scripturam et libros sacros Chaldaeorum interiacet intervallum unius ex commutationibus maxime immensis, quae unquam factae sunt in