De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 340

opinionibus humanis. Ecce miraculum, alio quidem loco positum, sed non ideo minus fulgens. Studeant alii hoc explicare per simplicem et naturalem progressum conscientiae hominum; quod me attinet, sine dubitatione agnosco hic effectum interventus supernaturalis providentiae divinae, et inclino me coram Deo, qui inspiravit legem et prophetas.

„Secundum finem mihi propositum in hoc libro examinanda non est quaestio, quae fortasse numquam solvi potest, videlicet quid in hac traditione respondeat veris factis, quid sit symbolicum. Solummodo in originem et generalem indolem harum narrationum inquirere volui. Sed si ex factis, quae collegi, adducimur, ut plus, quam generatim fieri solet, ibi tribuamus allegoriis et symbolis, latitudo interpretationis, quam orthodoxia permittit, sat ampla est, ut fidei nihil timendum sit ex inquisitionibus scientificis. Schola alexandrina in genere et Origenes in specie primis saeculis ecclesiae interpretati sunt prima capita Genesis sensu allegorico; et saeculo XVI Caietanus hoc systema restauravit, qui, etsi audax videtur, numquam notatus est ulla censura ecclesiastica“ (p. xviii sqq).

Post haec mirum non videbitur, quod secundum Lenormant Sacra Scriptura continet mythos heroicos, cum e. g. in Genesi scriptor sacer quoad antiquissima tempora non tam voluerit proponere historiam, quam fabulae (legendae) generaliter sparsae subicere sensum symbolicum et allegoricum, conformem doctrinae suae religiosae (I 334 sqq); porro quod Scriptura continet e. g. in tabulis ethnographicis defectus et errores, cum nulli possit in mentem venire „nos hic habere ethnographiam divinitus revelatam et consequenter infallibilem“ (II 324), et eiusmodi alia.

341. Lenormant securitatem a censura ecclesiastica sibi promiserat exemplo Caietani. Quae spes eum fefellit; nam liber eius condemnatus est. At hac condemnatione non deterriti, alii Catholici in Gallia eamdem viam inierunt, quorum nomine reverendissimus dominus d'Hulst haec scripsit:

Possuntne opiniones Lenormant conciliari cum doctrina catholica? „Plures dubitant, praesertim ex quo opus Francisci Lenormant in Indicem relatum est. Sed ex hoc facto non debent fieri conclusiones, quas non continet. Notatio in Indice non semper condemnatio doctrinae est, sed est prohibitio tantum legendi illum librum. Haec prohibitio ex sensu congregationis, quae eam pronuntiat, et summi pontificis, qui eam confirmat, potest habere pro motivo aut errores doctrinales aut temeritatem vel imprudentiam, qua communibus fidelibus eius lectio fit periculosa, aut simpliciter inconvenientem loquendi aut res efferendi modum, aut tandem rationes opportunitatis. . . . In re, de qua agitur, licet supponere lectionem libri Lenormant fidelibus fuisse interdictam praecipue ob novitatem theoriarum inquietantem, quae ibi in lucem prodibant. Sine praeparatione, sine explicatione factae iuris publici, hae theoriae eae erant, quae fidem simplicium vehementer turbare possent.

La Question Biblique, Paris 1898.