De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 341

Ceterum inutiliter Lenormant concessiones exaggerasse videtur. . . . Unde si pensamus hanc hypothesim sub forma excessiva primum a catholico scriptore propositam fuisse, intellegimus, cur sancta sedes fidelibus dixerit: Hae doctrinae non sunt tutae, saltem non sunt maturae; itaque abstinete a legendo opere, quo continentur“ (p. 34 sq). Sed purgatae ab his excessibus et liberatae a nota novitatis, ideae Francisci Lenormant multis videntur acceptabiles. „Hypothesis, secundum quam inspiratio Scripturarum extenditur ad ea, quae narrantur de initio generis humani, at his narrationibus non confert absolutam veracitatem, sed solummodo cum iis coniungit veritates dogmaticas et morales, haec hypothetis adoptatur a certo numero virorum doctorum et orthodoxorum“ (p. 35).

Iuxta asseclas huius theoriae „in Scriptura admitti possunt enuntiationes non omnino verae. Eas Deus non in se recipit, etsi inspirator totius operis est. Cur non? Quia aliud est revelare, aliud inspirare. Revelatio est doctrina divina, quae pro obiecto habere nequit nisi verum. Inspiratio est motio, quae determinat scriptorem sacrum ad scribendum, dirigit, impellit, invigilat. Haec motio secundum hypothesim, quam expono, reddit scriptum immune ab errore in rebus fidei et morum; sed censetur haec praeservatio ultra non procedere, verum eosdem limites habere, quos habet infallibilitas ecclesiae. Promissio inerrantiae ecclesiae ad hoc tantum facta est, ut possit nobis cum certitudine proponere obiectum fidei et regulam morum. Sine dubio Scriptura non solum infallibilis est, ut ecclesia, sed etiam inspirata. Sed etsi inspiratio ad omnia extenditur, fortasse non omnibus dictis sacri scriptoris confert infallibilitatem, sed hoc privilegium fortasse reservatum est solis dictis de fide et moribus. Fortasse alia enuntiata, quibus fidem inspiratio non facit, solum adsunt tamquam vehiculum doctrinae de fide et moribus. Fortasse Deus inspirator, qui potuit etiam in tali casu corrigere errores materiales scriptoris sacri, hoc facere utile non iudicavit. Haec est opinio scholae, quam appellare possis latiorem (école large). Hae autem sunt rationes huic opinioni faventes:

„Primum, inquiunt asseclae huius scholae, optima via determinandi effectus inspirationis ea est, ut quaeramus motivum eius. . . . Atqui finis, quem Deus, dictans sacros libros, sibi proposuit, is est, ut docens hominem, quid debeat credere, sperare, facere, perducat eum ad destinationem supernaturalem. Itaque si necesse est omnia dicta Scripturae, quae ad hunc finem referuntur, sint affirmationes divinae, quoad alias res id dubium videri potest.“

„Secundum, Concilium Tridentinum declarat Vulgatam versionem authenticam“, sed solum in rebus fidei et morum. „Ergo si auctoritas divina Vulgatae non est definita nisi quoad expositionem fidei, auctoritas divina Scripturae practice iisdem limitibus includitur. Cur non theoretice?“

„Praeterea Concilium Vaticanum, renovans decretum Concilii Tridentini, declarat verum sensum Scripturae esse eum, quem tenet sancta ecclesia. . . . Sed addit interpretationem, de qua est sermo, et ad quam hae regulae pertinent, esse expositionem Scripturae in rebus fidei et morum. . .“ (p. 24 sq).

Cardinalis Newman libertatem, quam haec theoria conciliat, restringit ad obiter dicta. „Haec timiditas intelligitur, si recordamur eminentissimum auctorem posuisse quaestionem loco valde periculoso; agit enim de obiecto vel extensione inspirationis. At si inspiratio est limitatae extensionis, in Scriptura sunt partes non inspiratae. Haec autem est formula nova et peri-