De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 342

culosa, quae difficulter conciliatur cum dictis conciliorum et cum doctrina traditionis. Unde intellegitur, cur prudens theologus eius applicationem restringendam censuerit ad fragmenta plane accessoria. Hoc inconveniens multum minuitur, immo disparere videtur, si tenetur inspiratio totalis Scripturae usque ad ipsa minima, ita tamen, ut in quibusdam partibus ad fidem non spectantibus, restringatur certitudo infallibilitatis, quae ceteroqui est effectus proprius inspirationis. Limitata ad obiter dicta, exceptio esset mediocris utilitatis ad solvendas magnas difficultates exegeticas. . . . Unde alii scriptores, diligenter loquentes de effectibus inspirationis, non de obiecto . . . principium latissime applicarunt, non ad sola minima accessoria, sed ad partes sat amplas Scripturae, imprimis ad eas, quae agunt aut videntur agere de quaestionibus scientificis, dein ad alios textus maioris momenti et extensionis, qui prae se ferunt aut videntur prae se ferre indolem historicam (p. 26 sq).

342. Scriptura non tradit instructiones scientificas; ergo non potest cum scientia rerum naturalium collidi. Quae de rebus physicis in Scriptura leguntur, dicta sunt secundum opioniones tum vigentes, neque propter se scripta sunt, sed quasi ad marginandas ideas religiosas. Sic omnis relatio textus sacri ad scientias profanas sublata est, quia nihil refert, consentiatne iste modus loquendi cum rerum veritate necne (p. 27 sqq).

Difficilior est quaestio de historia sacra. „Licebitne ad partes Scripturae, quae historicae reputantur, extendere illam theoriam, quae sine fidei detrimento videtur applicari posse ad partes, quae scientificae reputantur? Gravis quaestio, quae considerari potest ut axis principalis, circa quem imposterum omnes controversiae biblicae movebuntur. Statim tamen dicamus quaestionem ita positam esse nimis amplam. Si sub his terminis nimis simplicibus solvenda esset, solutio sua sponte videtur futura negativa. Nam etsi admitti potest in Scriptura non inveniri cosmographiam, ne ad instans quidam somniare licet ibi non inveniri historiam. . . . Saltem pars historiae divinitus proposita est, quia revelatio ipsa est factum historicum, et quia integrum systema factorum humanorum cum ipsa revelatione coalescit. Creatio, status primitivus hominum, lapsus, promissio Salvatoris, variae formae foederum divinorum eorumque signa attestantia, eventus, quibus Messiae adventus praeparatur, tandem vita ipsa Salvatoris, praedicatio, mors, resurrectio, institutio ecclesiae, ecce facta! Si haec sunt falsa, tota religio est falsa. Nisi sunt revelata, nihil est revelatum. Si scriptores inspirati, qui ea referunt, per inspirationem immunes servati non sunt ab errore, inspiratio nullius utilitatis est. Ergo quaestio non est, num in Scriptura inveniatur historia, sed num omnia ea, quae in hac collectione divina historica videntur, sint historia revelata vel saltem per inspirationem testificata“ (p. 31 sq).

Minoris momenti est quaestio, utrum certi libri, qui non pertinent ad historiam generalem populi israelitici, ut Iob, Ruth, alii, sint libri vere historici, an sub forma historica sint instructiones tantum dogmaticae et morales. Haec res est incerta neque sub fidei praeceptum cadit. Vera difficultas est in primis (undecim) capitibus Genesis. Utique etiam haec essent habenda historica, nisi graves rationes suaderent agi de communi quadam traditione mythologica antiquissimorum populorum orientalium, quemadmodum ostendit Franciscus Lenormant. Eius quidem theoriae videntur audaces et novae in ecclesia. Esse novas non est mirum, quia documenta, de quibus