De inspiratione sacrae scripturae
p. 343
agitur, inventa non sunt nisi nostra aetate; non tamen sunt magis novae neque magis audaces quam e. g. S. Augustini interpretatio sex dierum. „Sed ita, inquiunt, errores in Scripturam introducuntur. Haec autem sola vox erroris iam excludit inspirationem. At respondetur hanc esse praecipitem locutionem. Error excludit inspirationem, in quantum imputari posset Deo, non in quantum esset aliquid a scriptore sacro commissum. Potuisset quidem Deus se constituere vadem omnium, quae in libro sacro enuntiantur, sed potuit etiam actionem inspiratricem restringere ad hos effectus: movere auctorem ad scribendum; revelare ei certas veritates; dirigere eum et praeservare ab omni errore in rebus fidei et morum; tandem quando scriptor utitur documentis, non intervenire ad corrigendas eorum imperfectiones et minus recte dicta, nisi in quantum offenderent contra finem dogmaticum et moralem inspirationis... Semper admissum est elementum humanum, subordinatum elemento divino in compositione sacrorum librorum. Omnes commentatores, omnes Patres ecclesiae notarunt differentias stili, ingenii, praeparationis intellectualis, quibus inter se distinguuntur scriptores sacri.“ Si tales defectus Spiritus Sanctus permittere potuit, cur non defectus in narrationibus historicis, in quantum non spectant fidem et mores? Si ad solas veritates religiosas infallibilitas ex inspiratione oriunda extenditur, cessant gravissimae difficultates, quae contra Scripturam moveri solent (p. 32 sqq).
Neque timendum est, ne hac via paulatim in rationalismum incidamus. Nam rationalistae negationem ordinis supernaturalis ut principium inquisitionis ponunt. „Nos vero numquam admittemus ipsa supernaturalia per se esse contra verisimilitudinem, multo minus constituere contradictionem, si agitur de habitudine Dei ad homines... Neque procedemus ultra limites, quos ecclesia assignabit. Scimus ex doctrina conciliorum hos limites esse eos, quibus circumscribitur dominium fidei et morum... Solutiones nostras subiciemus iudicio magisterii infallibilis... Post promulgationem decreti Indicis de libro ,Les origines de l'histoire d'après la Bible' plura alia scripta in lucem prodierunt, quae cum variationibus quibusdam theorias analogas proposuerunt. Roma silentium servavit. Non audemus nos interpretes huius silentii constituere neque ei subicere significationem approbationis vel tolerantiae. Quo die sancta sedes ruperit hoc silentium, una erit vox filiorum ecclesiae, qua acceptabunt eius directionem doctrinalem... Sed non credimus eam tam cito locuturam esse. Quamdiu tacet, adversarii certarum opinionum eas impugnare possunt, condemnare non debent“ (p. 39 sqq).
ART. III.
LITTERAE LEONIS XIII.
343. Defensores theoriae „scholae latioris“ dicebant librum quidem Francisci Lenormant esse notatum, doctrinam ipsam non esse damnatam; si summus pontifex eam damnaret, se paratos esse ad subiectionem: quamdiu hoc factum non esset, sibi licere ex fine inspirationis concludere, quousque extenderetur infallibilitas Scripturae, et quibus in rebus scriptor sacer, humanis suis viribus relictus, potuisset in errores incidere.