De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 344

Roma cito locuta est: codem anno 1893, quo libellus domini d'Hulst in lucem prodiit, Leo XIII edid: Encyclicam Providentissimus Deus (18. Nov.), qua damnatur ipsa illa doctrina et reicitur principium, super quod aedificata est. Allegemus ea tantum verba summi pontificis, quae ad hanc rem pertinent.

„Nefas omnino fuerit, aut inspirationem ad aliquas tantum Sacrae Scripturae partes coangustare, aut concedere sacrum ipsum errasse auctorem. Nec enim toleranda est eorum ratio, qui ex istis difficultatibus [contra veritatem Scripturae obiectis] sesse expediunt, id nimirum dare non dubitantes inspirationem divinam ad res fidei morumque, nihil praeterea pertinere, eo quod false arbitrentur, de veritate sententiarum cum agitur, non adeo exquirendum, quaenam dixerit Deus, ut non magis perpendatur, quam ob causam ea dixerit. Etenim libri omnes atque integri, quos ecclesia tamquam sacros et canonicos recipit, cum omnibus suis partibus Spiritu Sancto dictante conscripti sunt. Tantum vero abest, ut divinae inspirationi error ullus subesse possit, ut ea per se ipsa non modo errorem excludat omnem, sed tam necessario excludat et respuat, quam necessarium est Deum, summam veritatem, nullius omnino erroris auctorem esse. Haec est antiqua et constans fides ecclesiae, solemni etiam sententia in Conciliis definita Florentino et Tridentino, confirmata denique atque expressius declarata in Concilio Vaticano [cuius verba proponuntur]. Quare nihil admodum refert Spiritum Sanctum assumpsisse homines tamquam instrumenta ad scribendum, quasi non quidem primario auctori, sed scriptoribus inspiratis quidpiam falsi elabi potuerit. Nam supernaturali ipse virtute ita eos ad scribendum excitavit et movit, ita scribentibus adstitit, ut ea omnia eaque sola, quae ipse iuberet, et recte mente conciperent et fideliter conscribere vellent et apte infallibili veritate exprimerent; secus non ipse esset auctor Sacrae Scripturae universae. Hoc ratum semper habuere SS. Patres [Allegantur verba Augustini et Gregorii Magni]. Consequitur, ut qui in locis authenticis librorum sacrorum quidpiam falsi contineri posse existiment, ii profecto aut catholicam divinae inspirationis notionem pervertant, aut Deum ipsum erroris faciant auctorem. Atque adeo Patribus omnibus et Doctoribus persuasissimum fuit divinas litteras, quales ab hagiographis editae sunt, ab omni omnino errore esse immunes, ut propterea non pauca illa, quae contrarii aliquid vel dissimile viderentur afferre (eademque fere sunt, quae nomine novae scientiae nunc obiciunt), non subtiliter minus quam religiose componere inter se et conciliare studuerint, professi unanimes libros eos et integros et per partes a divino aeque esse afflatu, Deumque ipsum per sacros auctores elocutum, nihil admodum a veritate alienum ponere potuisse.“

Itaque summus pontifex directe reicit doctrinam illam, quam supra a domino d'Hulst ut probabilem expositam audivimus, directe etiam reicit principium illud: quaestionem de veritate sententiarum biblicarum diuidicandam esse ex fine Sacrae Scripturae. Ut omnibus catholicis tenendum statuitur inspirationem extendi ad integram Scripturam omnesque eius partes, et per inspirationem excludi omnem

Sanctissimi Domini Nostri Leonis divina providentia Papae XIII Litterae encyclicae De studiis Scripturae Sacrae, Friburgi Brisg. 1894, 59 sqq.