De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 21

savi... Factum est autem, ut, quando vacuus accessi, plenus subito exsisterem, desuper ad modum nivis vel imbris invisibiliter descendentibus cogitationibus, ut raptu divino furens (κορυβαντιᾶν) nullatenus neque locum cognoscerem neque praesentes neque me ipsum neque quae dicebam neque quae scribebam. Comminus enim mens percipit inventum, lucis fruitionem, acutissimum visum, rerum evidentissimam manifestationem, quemadmodum si quis oculis perspiceret, quod manifeste monstratur.

His verbis ostenditur inspirationem secundum Philonem etiam ad ipsam scriptionem pertinere, cum dicat se nescivisse, quae scriberet. Nihilominus censendus non est Philo suis vel aliorum sapientium scriptis eandem atque sacris Iudaeorum libris auctoritatem tribuisse. Hos enim, et maxime libros Moysis, semper ab aliis diligenter distinguit eosque ceteris omnibus incomparabiliter excellentiores praedicat. Immo eos tam singulari modo divinos habet, ut ne versionem quidem eorum sine divina inspiratione fieri potuisse affirmet.

17. Narrat enim, de versione Scripturae, quomodo rex Aegypti Ptolemaeus Philadelphus, volens Iudaeorum legem ex chaldaica in graecam linguam vertendam curare, miserit legatos ad summum sacerdotem, petituros ab eo, ut viros selectos, linguae graecae pariter atque chaldaicae peritos, ad hoc negotium perficiendum Alexandriam mitteret. Annuit pontifex. Qui cum in Aegyptum venissent et examine instituto regi probati essent, statuerunt non in urbe tumultuosa manere, sed ad solitudinem Phari insulae secedere ibique totam mentis vim ad opus suum applicare.

„Cogitabant enim apud se, quantum opus esset leges divinitus oraculis acceptas interpretari, cum neque demere neque addere neque mutare quidquam possent, sed primitivam ideam et formam earum servare deberent... Itaque sacros libros accipientes cum his manus in caelum levabant, Deum rogantes, ne a proposito deficerent. Qui preces exaudivit... Quasi inspirati prophetabant, non alius alia, sed eadem omnes nomina et dicta, quasi monitore aliquo singulis invisibiliter insufflante.“ Iam si quis meminerit, quot diversis modis linguae, maxime graecae, eadem res magis vel minus apte exprimere possint, et si dein viderit versionem graecam cum textu chaldaico ita convenire, quasi sint duae sorores, immo una eademque in rebus et in verbis, admirans fatebitur „non interpretes illos, sed vates et prophetas fuisse, quibus contigerit genuinis cogitationibus purissimum Moysis spiritum assequi“. Quare ad locum tanti miraculi frequenter homines visendi et venerandi gratia confluunt .

Haec Philonis narratio duo ostendit: tum secundum eius persuasionem libros sacros (saltem libros legis) prae omnibus aliis divinos esse, cum sine speciali Dei auxilio ne verti quidem debito modo pos-

De migratione Abraham § 7, n. 34 sq; C. et W. II 275. Cf. § 34, n. 188 sqq; C. et W. II 305, ubi idem ad alios extendit.

De vita Moysis l. 2, § 5, n. 29 sqq; C. et W. IV 206 sq.

De qua cf. Cornely, Introductio I 338 sqq.