De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 350

simul valde fecundum est, quia supponit inspiratione non mutari neque sensum terminorum neque indolem propositionum neque genus litterarium librorum; unde alia via non possumus cognoscere sententiam et intentionem auctoris nisi investigando sensum terminorum, indolem propositionum, genus litterarium librorum. . . . Habemus hoc principium traditionis exegeticae: Deus non docet infallibiliter, nisi quae scriptor sacer docet. Habemus aliud illud principium sani sensus: Scriptor sacer non docet, nisi quae vult docere. Habemus tandem principium criticae litterariae: Intentio auctoris manifestatur genere litterario, quod elegit. . . . Neque error neque veritas habetur nisi in iudicio, i. e. in affirmatione aut negatione categorica; iudicium autem categoricum non adest, nisi quando auctor tale iudicium proferre vult. Qua in re externa apparentia fallere potest. Nam si in enchiridio philosophico, ut exemplum propositionis contingentis hoc ponitur: Petrus occidit Paulum, nihil affirmatur de veritate facti. Idem valet, si haec propositio invenitur in narratione ficta. Tunc enim haec propositio in se quidem est falsa, neque vero auctor erravit neque decepit. Aliis verbis: propositio ea est erronea, quae cum obiective falsa sit, ut vera affirmatur. Neque obliviscendum est, etsi omnes affirmationes categoricae verbi inspirati sunt verae, verbo tamen inspirato non contineri plures affirmationes categoricas quam alio verbo, neque tales affirmationes censendas esse, nisi quas auctor ut tales proferre velit.

„Haec utique sunt principia satis antiqua; nam diu notum erat psalmistam, quando in ore impii ponit haec verba sacrilega: Non est Deus, ea non in se recipere. Ars critica non est nova. Semper usi sunt critica litteraria quoad authenticitatem, critica historica ad diudicandas conditiones auctoris, critica rationali ad determinandum sensum verborum et propositionum. Nihilominus interdum timuerunt ea uti, non ad diudicandam veritatem doctrinae, sed ad diudicandum, utrum necne revera doctrina proponatur certo aliquo loco. Fortasse . . . quia mirum videbatur, ut Deus revelaret sententias, quibus non immediate doctrina exprimeretur. Magis etiam mirum videbatur, ut Deus revelaret historiam aedificantem sine veritate historica, quasi non solum necesse esset, omnia in Scriptura esse vera, sed etiam ipsam continere maximam summam possibilem omnium verorum, idque in omni ordine rerum.“

349. His principiis positis agitur de postulatis criticae novae.

„Critica litteraria libris quibusdam, qui ut unum quid considerabantur, plures auctores assignat, operibus alium locum secundum ordinem temporis

moralem — quae etiam contineatur in illa assertione et intendatur a Spiritu Sancto. Sed cum alterius auctoritate fit assertio, quae potest habere duas significationes, quomodo efficitur, ut is, qui suggessit vel inspiravit illud dictum, in se recipiat plus quam significationem, quam ipsemet intendit?“ Illustrat hoc exemplo ancillae iussu dominae dicentis dominam non esse domi, in qua re ancilla fortasse vult mentiri, domina non vult; item exemplo Caiphae (Io 11, 49 sqq) et aliorum. Dein (p. 344) concludit: „Exspecto theologicum argumentum assertionis, qua Deus dicitur esse fideiussor non religiosae tantum vel moralis significationis dictorum, quae inspiravit, sed etiam cuiusvis erroris scientifici vel historici, quem fortasse intendit humanum eius instrumentum. Non nego hoc ita esse, sed exspecto argumentum, et assero hoc non colligi immediate ex principio, secundum quod Deus, qui mentiri nequit, est fideiussor veritatis propositionum divinitus inspiratarum“ (vide e. g. supra n. 126 et infra n. 450 notam). Revue Biblique 1896, 506 sqq.