De inspiratione sacrae scripturae
p. 351
assignat, sub tramis optime contextis censet se detegere elementa diversa, interpretatur certos textus per scripta primitiva perdita. Ex quibus omnibus nihil est, quod pugnet cum revelatione. . . Criticae scientificae [i. e. disciplinis physicis] satisfactum est, ex quo tempore concesserunt Scripturam sequi apparentias. . . . Critica rationalis est applicatio ipsorum principiorum hermeneuticorum. . . . Exegetae catholici semper usi sunt sana libertate. E. g. semper intellexerunt doctrinam propositam per modum discussionis, et discussionis quidem poeticae, ut in libro Iob, non eadem subtilitate et perspicuitate pollere, qua institutionem positivam philosophiae. . . . Concesserunt S. Paulum interdum uti argumento ad hominem, Iudaeis proponendo argumenta, quae ipsi valida censebant, quae tamen non docebat ut veritates revelatas, a se hominibus traditas. Maldonatus etiam censebat evangelistas interdum ex Vetere Testamento per modum accommodationis argumentari, i. e. ut res suo nomine appellemus, eos argumentari non tam ex Scriptura quam ex sensu, quem verba secundum superficiem contextus habere poterant. Haec omnia theologi admiserunt, hae sunt conclusiones tutae; ideo eas in memoriam revocavi, quia mihi multae difficultates evanescere videntur, si haec eadem principia, traditione accepta, applicantur ad libros historicos, qui dicuntur, ratione habita naturae eorum, quam recens scientia profundius investigasse sibi videtur.
350. Praecipue critica historica est in quaestione. „Libros historicos Scripturae ab aliis secundum formam externam non differre omnibus notum est. Suntne eiusdem naturae? Licetne ad eos applicare eadem praecepta critica? Responso generali iam dato specialis tantum hic applicatio facienda est. Itaque negandum est, in quantum agitur de discutienda doctrina, quam proponunt, de discutendis veritatibus, quas positive affirmare intendunt. Ratio est, quia sunt inspirati. Sed affirmandum est, in quantum agitur de determinanda eorum indole, de statuendis limitibus, intra quos volunt docere. Ratio est, quia inspiratio non mutat genus litterarium libri, neque ideo, quod fidem facit veritati affirmationum, numerum earum auget.“
Comparat dein Lagrange libros historicos sacros cum libris profanis, qui secundum externam formam sunt historici. Hos libros dividit in tres classes, prout continent aut narrationes fictas, aut veram historiam, aut narrationem primarum originum seu historiam primitivam. Narrationes fictae, nisi ad solam delectationem ordinantur sed ad veritatem aliquam inculcandam, sunt verae, non historice sed didactice. Si vero auctor proprie dictam historiam scribit, veritas postulat, ut res narrentur, sicut factae sunt. Neque tamen ad hoc ipsum requiritur summa accuratio usque ad minima quaeque; sed varia dicuntur ad pingendam veram imaginem illius aetatis vel illorum hominum, de quibus agitur, etsi forte non omnia et singula lineamenta umquam in uno aliquo sic collecta apparuerint. Historia primitiva est media inter fictam et proprie dictam. Insunt elementa historica, insunt narrationes fictitiae. Haec simul scriptor futuris aetatibus
Ib. 508 sq.
Ib. 509 sq.