De inspiratione sacrae scripturae
p. 352
tradere vult, non aliam iis tribuens dignitatem, nisi quam apud omnes habent. Nihil aliud affirmat, nisi hac ratione origines narrari.
351. „Haec tria genera litteraria possuntne penetrare in Scripturam, et sub quibus conditionibus? Si narratio ficta (le roman) non tendit nisi ad pascendam curiositatem, a fortiori si continet doctrinas male sanas, non esse ei locum in libris sacris, luce clarius est. Sed si doctrinam aptam continet cum fictione proportionata et certis animorum dispositionibus convenienti, si vult efficere, ut exsurgant animi, adiuti comparatione ingeniosa et verisimili, meretur nomen historiae aedificantis, quae cur a Deo inspirari nequeat, reapse non perspicitur. Experientia teste historia ficta potest esse utilior quam historia vera. Iam obliviscendum non est, tales libros prae se ferre rationem relationis quam accuratissimae, qua fictione nolunt quemquam in errorem inducere. Ergo ad probandum librum biblicum esse historicum satis non est provocare ad vivum narrandi modum, ad multitudinem minutissimarum rerum, ad allusiones geographicas vel historicas. Ex altera parte non est dubium, quin ecclesia determinare possit, librum, qui secundum apparentiam est historicus, vere esse historicum. Hoc enim saltem est factum dogmaticum. Unde consulenda est traditio dogmatica, si tamen adsint declarationes explicitae et unanimes. Quod pauci Patres, qui exposuerunt librum Tobiae, cum censuerunt esse historicum, per se solum non sufficit ad minuendam libertatem exegetarum recentium, quia hoc non aequivalet declarationi formali et unanimi Patrum, de tide esse hunc librum esse historicum.... Vix opus est in memoriam revocare Canticum canticorum prae se ferre formam verae historiae, cum plurimi recentes historicum illud habeant. Nihilominus Patres illud habent pro mera allegoria. Ergo negari nequit hoc genus inveniri in Scriptura et consequenter interpretandum esse secundum proprias suas leges.“
352. Historiam veram in Scriptura inveniri certum est.
„At neque historia postulat accurationem minutissimam, quam possis dicere materialem; sed formalem tantum accurationem intendit, eam qua substantialis veritas dictorum et factorum reproducitur. Sufficit percurrere evangelia, ut constet eorum auctores referre eadem facta et eadem verba modis diversis. Quidam, quoties enantiophania occurrit, negant facta esse eadem.... Huic exegesi, quae numquam communiter recepta fuit, renuntiavimus. Renuntiemus etiam modo considerandi historiam, qui non magis commendatur. Factum etsi certum est, narratur tamen, sicut solent similia facta narrari. Deus non docet nisi quae historiographus docere vult; spondet de veritate, sed minuta exornantia non debemus considerare ut sententias, quas Deus docet, et quae necessario verae sunt.... Explicemus igitur differentias per libertatem, quam omnis auctor habet, per diversitatem finis et informationis; sic substantialis veritas rerum, quas tenere oportet, in eo maiore luce ponetur. Quam expositionem relative latam si admittimus, cum agitur de evangeliis inter se conciliandis, noverimus etiam applicare, quando apparens contradictio adest inter scriptorem sacrum et historiam profanam, cum sic non comparetur verbum Dei cum verbo hominis, sed solum agatur de statuendo sensu verbi divini.“
Revue Biblique 1896, 510 sq. lb. 511 sq.